. Et iste coniunctiones significant communia accidentia et permutationes statuum et regnorum et sectarum. †Ad...† †Ad...†] unclear reading V autem quod non possunt ascendentia coniunctionum istorum haberi secundum sapientes, sed oportet accipere ascendens coniunctionis luminarium vel oppositionis anni in quo fit talis coniunctio et quarte, si non fuerit in prima quarta, et similiter ascendens coniunctionis vel oppositionis illius mensis. Et de effectibus istarum coniunctionum enuntia secundum formam prius datam verbo 24, secundum nativitatem domorum, et fortitudinem angulorum et aspicientium planetarum.
〈Verbum〉 51. Locus Lune in nativitate ipse est gradus ascendens de circulo hora casus spermatis, et locus Lune hora casus spermatis est gradus ascendens hora nativitatis. Quod est quia si orbes fuerint perfecti, quos beatos afficit Albumasar, tunc Luna erit in ascendente hora nativitatis et hora casus spermatis. Et idem est gradus ascendes hore utriusque, et est mora nati in utero precise 273 dies. Si autem Luna inventa fuerit in gradu ocidentis, est precise mora minor, que constat ex 259 diebus, et non est Luna reversa ad gradum ascendens, 〈sed est in opposito eius〉. sed … eius] add. i. m. V Si autem fuerit Luna post unum gradum ante gradum occidentis, erit mora maior, que constat ex 288 diebus. Et tunc tante est considerandum quia error unius gradus facit errorem 30 dierum. Si autem Luna fuerit super terram, videndum quot gradibus distet ab occidente pro 13 gradibus, unum diem semper addendo more minori, et pro quolibet gradu 2 horas, 5 verius in tabulis medii motus Lune, summendo tempus tot gradibus correspondens, et totum subtrahatur a diebus anni precedentis, cavendo ne error fieri valeat ex bisexto. Si autem Luna fuerit sub terra, vide tempus corespondens gradibus quibus distat ab ascendente, et more medie illud addas, et totum simul collectum a tempore predicto subtrahatur. Equari etiam debet Sol ad illum diem qui relictus fuerit post subtractionem predictam. Et ascensiones gradus Solis per circulum directum de ascensionibus gradus Lune hora nativitatis per circulum regionis subtrahe, et gradus converte in horas equales. Et ad illam horam locum Lune quere, et invenies eam prope gradum que in nativitate est †...† ascend†…†. Sane si gradus Lune hore non concordaverit ad diem precedentem vel sequentem eadem, locum Lune quere, et locum qui magis hore nativitatis concordaverit hore nativitatis precise et veraciter est ascendens. Sententia tamen est Habrahe Avanere, quod multotiens est expertus, quod Luna fuerit hora nativitatis in gradu opposito ei qui in casu spermatis ascendebat, et gradus ascendens hora nativitatis non fuit locus Lune in hora casus spermatis, sed oppositus nadir eius.
Verbum 52. Longorum significatores erunt in summitate suorum circulorum et eorum ascendens in initiis significatorum. Brevium significatores erunt in parte inferiori suorum circulorum et erit eorum ascendens in fine suorum significatorum. Auxiliare quoque cum illis per planetas orientales et occidentales et per stationes suas et per signa longitudinem et brevitatem significantia. Quod est quia significatores qui habent maiorem dignitatem in ascensione vel figura nativitatis, si fuerint in augibus suis tam centri sui quam epicilli, 〈pronuntia longum〉 pronuntia longum] add. i. m. V confelis confelis] uncertain reading V et staturam nati stature suorum parentum. Et signa longitudinem significantia sunt signa longarum ascensionum. Et si omnia concordaverint, pronuntia longum. Si non fuerint contraria, erit brevis emedia mediocris.
〈Verbum 53〉. Cum significatoribus ascendentis nati non fuerit latitudo, macilentus erit. Si fuerit latitudo multa, erit natus pinguis. Si vero fuerit latitudo meridiana, erit eius motus levis cum carnositate illa. Et si fuerit septentrionalis, erit ponderosus in motu. Cum vero iverit significator ad retrogradationem vel ad directionem vel ad stationes suas, operabitur idem. Cum fuerit planeta in suo gehenzaar, non habet latitudinem, propter quod natus erit macilentus. Cum vero habuerit latitudinem magnam, erit pinguis.