Mercurio malignitatem calliditatis et est ibi, ut dicit Alb〈umasar〉 in secretis suis †s…s†, Mars. Et quando fuerit in domibus Iovis in propriis terminis, efficit multoloquentes et dolosos et hoc sepe †ass…it† se expertum.
Verbum 39. Esse malum undecime domus et eius domini in intronizatione regum significat quod accidet in consiliatoribus suis et eius substantie de malo. Et eodem modo erit malum secunde significans quod modicum adipiscetur populus cum illo rege. Quod est quia 11 est signum auxiliatorum et substantie regis, quia est secundum a decimis, et ascendens est signum populi et secundus substantie populi, quamvis cum infortunata fuerint, deficiunt et significata.
Verbum 40. Cum prefuerint mali in ascendente nativitatis, delectabitur natus in rebus insipidis et amatis sapore. Et quandoque erit eius delectatio in rebus odore terribilibus et ceteris his similibus. Quod est quia Saturnus dat sapores acetosos et ponticos, et Mars dat acutos amaros, et eodem modo est de odoribus. Unde similitudinem in talibus delectantur qui habent ex talibus planetis organa sic affecta odientes pulcra pulcra] uncertain reading V in corporibus delectantes.
Verbum 41. Cave ab impedimento septimi et octavi et domini eius exeunti in itinere, et in secundo et domini eius redeunti. Quod est quia septimum significatur locum ad quem vadit et octavum lucrum eius ibi. Ascendens autem locum ad quem revertur et secundum ibidem significat suum lucurm. Unde pone Iovem et Lunam fortunatas et a bono loco respicientes hec loca quoniam facient bona lucra. Saturnus autem magis nocet in maritimis viis et Mars in terreis, maxime Lunam respiciens †aquar…†.
Verbum 42. In egritudinibus si fuerit Luna in signo in quo fuerit infortuna hora nativitatis eius vel in quarto vel in opposito eius, erit egritudo difficilis, sed multo validius, si fuerit Luna infor〈tun〉ata in illo vel in figura illius illaudabili. Et cum fuerit Luna in loco fortune, erit levius, nisi convenerit complexio egritudinis nature illius fortune. Et hoc dic postquam noveris certissime quantitatem egritudinis, sicut diximus in capitulo suo. Locus ad quem remittit est quartus Quadripartiti. Hic autem monet nos quod mali, si fuerint contrarii egritudini, minuetur eius malitia. Fortuna autem si fuerit concordans cum egritudine, debilitatur similiter eius bonum. Unde oportet scire quantiatem egritudinis ut sciatur ad quem trinum deveniat et quartum per hec deficiat vel acrescat.
Verbum 43. Res que fiunt secundum esse naturale et secundum leges destruunt infortune. Que vero fiunt secundum naturam et non secundum leges vel que non fiunt naturaliter destruuntur a fortunis. Quod est quia fortune conformes sunt nature et legibus que dirigunt hominem in operibus rationis que concordat cum natura. Opera autem naturalia contraria legibus, ut fornicatio, et opera contra naturam, ut sodomia, sunt defectus et opera nature deformate et errantis. Unde accedunt ad privationes nature propter quod confortantur ab infortunis quorum opus est naturam et opera naturalia deformare.
Verbum 44. Cum fuerit ascendens infirmitatis contrarium figure nativitatis et non pervenerit annus ad illam figuram, pessimum erit. Quod est quia ascendens infortunatum in nativitate, cum fuerit ascendens alicuius alicuius] followed by an uncertain crossed out word V egritudinis, addit in malo, ut si ascendat domus mortis vel domus finis rei aut septimum, nisi figura revolutionis illius anni ei similetur.
Verbum 45. In omni nativitate cuius nec ascendens nec significator fuerit in signo humano, dominus eius erit ex hominibus qui non associantur hominibus. Quod est quia homo