PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 86r

Facsimile

Verbum decimumseptimum. Rimare naturam originis, vitam quoque, actus et passiones priusquam proponas iudicium de illo. Quod est quia forme corporum celestium sunt forme universales quorum esse recipitur et contrahitur in materia mediantibus formis propriis et determinatis. Ut si stelle significant alicui regnum, non proficitur nisi in illo cuius natura originem habet regalem et vitam iuvenilem, ut supervivere possit mortem regis presentis, et cuius actus sunt s...ivi prudentia moribusque ornati.

Verbum decimumoctavum. Cum fuerint luminaria in eodem minuto fuerintque fortune in gradu ascendente, erit fortuna eius quasi impromtu in acquisitione substantie. Et similiter si fuerint in minuto oppositionis et fortune in gradu septimi. Et erit econverso cum infortuna in loco fortune. Quod est quia si pars fortune corporaliter fuerit cum fortuna, fortuna magnificatur. Si vero coniuncta fuerit corporaliter cum infortuna, vigoratur infortuna et dampnum. In coniunctione autem pars fortune cadit in gradu ascendente et in oppositione cadit in gradu septimi, propter quod per bonum fortuna in hiis locis augetur et mali cumulant nocumenta.

Verbum decimumnonum. Si quis purgatorium accepit Luna cum Iove existente, abreviabitur opus eius et effectus ipsius minuetur. Quod est quia Iupiter auget et confortat naturam in coniunctione sui cum Luna, sed medicina laxativa attrahit humores superando virtutem attractivam et contentivam naturalem. Igitur minus laxat medicina cum natura fuerit magis fortis.

Verbum vicesimum. Tangere membrorum cum ferro Luna in signo illius membri existente periculosum est. Quod est quia Luna dominatur humiditati. Unde multiplicat ipsam in membro cum fuerit in signo quod preest tali membro. Plurificata autem humiditas adducit volneri nocumentum.

Verbum 21. Purgatorium accipe Luna in Scorpione vel Piscibus. Domino etiam ascendentis coniunctio planete qui fuerit sub terra laudabile est. Si vero coniunctus fuerit dominus ascendentis planete existenti in medio celi, patietur nauseam et vomet medicinam. Quod est quia humiditas addit in facilitate solutionis. Ideo valent signa aquea. Scorpius autem et Pisces presunt inferioribus membris. Igitur magis humor tunc descendit, propter quod minus valet Cancer quia significat pectus et ysofagum et est signum retrogradum faciens medicinam redire sursum, nisi esset electuarium electuarium] uncertain reading V nature amicum. Applicatio etiam Lune ad planetas sub terra movet materiam deorsum. Applicatio autem ipsius ad planetas super terram movet materiam sursum ad vomitum, quod plus facit cum planeta est in medio celi, maxime si Luna in signo fuerit ruminanti.

Verbum 22. Nova vestimenta facere vel excercere Luna existente in Leone timendum, maxime si fuerit impedita. Quod est quia Leo significat multitudinem victorie et malum in hiis que excercentur et sunt in usu, et quia est signum fixum, malum quod significat augmentatur.

Verbum 23. Figuratio Lune cum planetis in nativitate ponit natos moventes in hoc quod significant planete. Et si evenerit ut sint planete in semetipsis fortes, significat quod excellat omnes in hoc, et si debiles fuerint, significat