PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 88r

Facsimile

tis autem religiosis asspiciendum est a domino none domus faciendo ei partitim Iovem et Mercurium. Ecclesie autem asspiciendum a nona domo et a parte religionis et a domino eius. Et hec pars accipitur in die a Luna in Mercurium, et in nocte econtrario, et proicitur ab ascendente. Et nota quod in electione planetorum 10 domus significatur super regiminem ipsorum, sicut in electione regis 10 super regnum regis, et sicut secunda a decima, que est undecima, est domus substantie regis ita nona, que est secunda recedens, est domus substantie prelati. Et hoc ideo quia officium regis est secundum processum reum in hoc seculo, officium autem religionis est secundum recessum ab hoc seculo. Unde domus religionis est 〈domus〉 domus] add. i. m. V substantie prelati et domus mortis mortis] mortes V est domus substantie religionis, et ipsa significat substantias a morte derelictas. Ecclesiaribus autem principibus asspiciendum est a Saturno et Sole et a domino 10 domus, et accipitur in die a Marte in Lunam, in nocte econtrario, et proicitur ab ascendente. Est et alia pars regum que est etiam patrum, et accipitur in die a Sole in Saturnum, noce econtrario, et proicitur ab ascendente. Pars etiam operum principum accipitur die ac nocte a gradu 〈Solis in gradum〉 Solis in gradum] add. i. m. V medii celi, et proicitur ab ascendente. Secundum debilitatem et fortitudienm et concordiam et discordiam horum iudica.

Verbum 34. Almusteuli super locum conversionis erit in simili gradu anguli omnis nativitatis que est in illa coniunctione ex individuis hominum. Et similiter in preventione. Sensus est quod in nativitate hominis gradus signi ascendentis vel medii celi concordat cum gradu eius planete qui est dominus coniunctionis vel preventionis secundum proportionem sui signi in hora nativitatis. Si vero isti gradus secundum numerum non conveniunt, non erit nativitas hominis, sed alterius animalis.

Verbum 35. Cum pervenerit stella in aliqua quarta ex quartis anni ad locum circuli signorum in quo fuerit Sol, movetur aeris aliqua qualitas. Tunc si fuerit stella concordans illi qualitati, confortabit illam quartam. Et secundum hunc modum dic semper in omnibus. Quod est dicere, si stella calida concurrat cum Sole in signo calido in quarta anni calida, auget calorem. Et eodem modo dic de frigido et humido.

Vebum 36. Exerce stellas fixas in constructione urbium et planetas in constructione domorum. Omnis enim civitas fundata Marte existente in medio celi vel aliqua stella fixa nature eius, ut aldebaram, morientur quam plures principes eius gladio. Quod est quia stelle fixe ex natura Iovis et Veneris fortuna〈n〉t opus suum. Et cetere quidem prolongant omnis durationem rei cum fuerint in angulis tam in ascendente quam in medio celi, et quarta que significat finem rei, et in septima. Mars vero in medio celi mortem principis adducit in gladio.

Verbum tricesimum septimum. Vix fiet umquam quin ille idem cuius fuerit ascendens Piscis vel Virgo sit maior regni sui occasio, et cuius ascendens fuerit Aries vel Libra erit fortior proprie necis occasio, et Scorpius vel Taurus causa egritudinis. Et secundum hunc modum confer in ceteris accidentibus. Quod est quia omnes due domus, quarum altera fuit ascendens nativitatis vel electionis vel alterius cuiuslibet initii, planeta utriusque domus cum sit unus, coniungit significationes utriusque domus in se, sicut coniunctio corporalis domini unius domus cum domino domus alterius. Cum autem ascendens Piscis, 10 est Sagittarii, et quando ascendens Virgo, 10 est Gemini, et similiter de aliis. Et dicit bene vix umquam fiet quia non semper est necessarium quia asspectus fortis planetarum potest ascendens minuere vel mutare.

Verbum 38. Cum fuerit Mercurius in aliqua domorum Saturni et ipse fortis erit in esse suo, dat bonitatem intelligentie medullitus in rebus. Et si fuerit in duobus signis Martis, dabit fortitudinem perfidie et stultitie, et fortior duobus locis est Aries. Quod est quia Mercurius cum fuerit fortis, dat nato prudentiam et intelligentiam et eloquentiam. Si fuerit fortunatus et Saturnus, addit ei in suis domibus profunditatem et assiduitatem studii. Mars autem in domibus suis addit