PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 94r

Facsimile

eclipsis et secundum iudicium vel indictionem figure stellarum fixarum et secundum naturam illius qui fuerit in signo eclipsis ex stellis erraticis, quantitas vero ipsius secundum quantitatem eclipsis in luminaribus. Et hoc modo loquere super hoc quod aparet tibi de bono et de malo. Quod est quia eclipses habent significationes universales super omnia que fiunt sub illo periodo, sive sit ex parte caristiarum seu epidimiarum seu nativitatum seu mutationum quarumque sive inchoationum seu impedimentorum que fiunt per directiones, stationes et retrogradationes planetarum. Loca autem in quibus aparent magis effectus eclipsis sunt illa quibus presunt signa que sunt in angulis qui precedunt eclipsim et ad que vadit eclipsis seu hominum seu regnorum quorum illi anguli fuerunt ascendentia. Natura autem in qua recipitur effectus eclipsis utrum, scilicet in hominibus vel bestiis vel semibus vel elementis, aparet ex loco eclipsis, et ex stellis fixis et signis eorum, et ex stellis eraticis in ipsis locis et asspicientibus ipsa ipsa] ipsi V loca, et que dominantur in angulis eclipsis tam precedenti quam sequenti. Eius enim locus, qui fuerit almudebir, in istis ostendit naturam in qua erit. Et quantitas nocumenti erit secundum quantitatem corporis eclipsati. Prosperitas autem et impedimentum erit secundum naturam planete qui prefuerit angulo eclipsis vel stationis vel retrogradationis in quo principalis est angulus ascendentis. Plenius autem dictum est verbo 24.

Verbum 97. Dominus anguli coniunctionis et preventionis necnon et quartarum, cum fuerit fortis, erit carum omne quod significat, et cum debilis fuerit, erit vile, et similiter, cum fuerit velox cursu vel tardus. Quod est quia ascendens et eius dominus, Luna et eius dominus, scilicet loci sui, significant caristiam rerum que emuntur, scilicet tritici et ordei, et vilitatem monetarum. Sed angulus celi et eius dominus, locus Solis et eius dominus, cum fuerint fortes, significant potentiam monetarum et vilitatem eorum que emuntur. Et universaliter significator alicuius rei, cum fuerit fortis, res erit cara, et cum fuerit debilis, erit vilis. Sol autem et medium celi concordat cum auro, Luna et ascendens concordant cum annona. Et si Luna separata fuerit ab infortuna et iuncta iuncta] uncertain ending V ad fortunam post coniunctionem vel oppositionem, significat tritici et ordei caristiam. Et debes scire quod moneta dirigitur a Sole, Venere et Mercurio propter formam et scripturam, carnes cum Marte, similiter res callide et amare, fruges propter dulcorem cum Venere et similiter cum Iove, res stiptice cum Saturno, res grosse cum Venere, que vero multorum saporum cum Mercurio, aquatice res cum Luna, res mali odoris cum Saturno, que vero boni cum Iove et Venere, similiter de coloribus niger et v...leus est Saturni. Scias etiam quod anguli universaliter concordant cum auro, sequentia vero cum annona, sequentia vero cum hiis que minus necessaria hiis existunt. Scias etiam quod universaliter mortalitas et infirmitas frequentius caristiam comutatur. Cum igitur fuerit velox cursu, est fortis augens pretium, sed debilis et pretium minuens, tardus cursu.

〈Verbum〉 98. Dominus coniunctionis vel preventionis cum fuerit in angulo rei quesite, perficietur res, et similiter in hoc quod volumus esse durabile vel stabile. Cumque se ocultaverit, quispiam et ipse in medio celi aparebit. Quod est quia dominus medii null....um confortatur et suum est oculta specialiter revelare.

Verbum 99. Alnochei habentes comas sunt de secundariis stellarum et non sunt de aliis. Quod est quia corpora supercelestia impressiones has efficiunt, quamvis Albumasar in secretis suis afferat supra Ve-