PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 92v

Facsimile

Cum Venus incorporabitur Saturno in nativitate fueritque eidem in septimo dignitas, erit immundi coitus. Et hoc modo conferas in aliis domibus et in coniunctionibus uniuscuiusque cum quolibet duorum malorum. Quod est quia Venus est causa coitus et septima domus coniugii. Quando igitur iuncta fuerit coporaliter Saturno, facit immundum coitum per stuprum et extricationem spermatis. Et si fuerit Saturnus orientalis, cum fedis et pueris diliget confricari. Si vero fuerit incorporatus Marti, coiet cum pluribus et cum pueris et se et uxores suas et filiis suis faciet contra legem quecumque ad immunditiam pertinebit.

〈Verbum〉 81. Tempora accipiuntur a septem partibus. Prima quidem est inter utrosque significatores. Secunda quidem est inter eos in figura ad asspectum. ad asspectum] uncertain reading V Tertia ut perveniat unus illorum ad locum alterius. Quarta est inter unum ex illis et locum in quo est natura rei quesite. Quinta est id quod perveniet ex dono planete post augmentum vel subtractionem. Sexta est mutatio significatoris rei cum directione, et orientalitas, at quod huic simile fuerit. Septima est cum venerit planeta ad locum qui concordat illi per naturam. Quod est quia perficitur res significata ex istis causis. Primo ut gradus qui sunt inter duos significatores dicant numerum dierum, mensium vel annorum. Secundo ut perficiatur figura secundum asspectum unius planete ad gradum alterius. Tertio ut sciatur quanto tempore perveniat dominus ascendentis ad locum significatoris significatoris] add. i. m. V rei. Quarto ut videatur numerus graduum quo perveniat dominus ascendentis ad locum rei. Quinto ut videat quod det dominus ascendentis ex tempore et quod addant boni vel minuant mali sicut de alcocoden, et hoc erit finis temporis. Sexto ut videatur quanto tempore impediatur res per retrogradationem vel stationem vel combustionem vel casum significatoris et quanto tempore incipiat confortari. Septimo ut perveniat significator ascendentis vel rei ad locum sibi convenientem in quo naturaliter confortatur.

Verbum 82. Cum equales fuerint significatores in re aliqua et in eius contrario, asspice ascendens conversionis vel preventionis. Quod si et ibi equales fuerint, non festines dare iudicium. Quod est quia dominus coniunctionis vel preventionis dat virtutem suam particularibus significatoribus. Igitur significator qui illi plus concordat plus virtutis recipit ab eodem et per consequens.

〈Verbum〉 83. Hora adeptionis dignitatis eius quod erit illum et eius principem. Hora autem intronizationis eius est modus vel vis eius in opere suo. Planum est quod hora qua quis accipit dignitatem a principe ligatur ad illum novo vinculo quod tunc incipit. Et similiter hora intronizationis de novo recipitur et ligatur ad populum. Virtus autem rei scitur ex natura et virtute agentis in tempore quando agit.

〈Verbum〉 84. Cum fuerit dominus ascendentis intronizationis alicuius dignitatis Mars et ipse in secunda vel admixtus domino secunde, destruet substantiam eorum quibus preest, precipue si fuerit dominus secunde Iupiter. Quod est quia secundus domus est substantie et ministrorum qui ministrant substantiam. Mars autem perfecte contrariatur Iovi qui significat substantiam, unde dissipator et predator est substantie. Iupiter etiam, quia benignus est cedens iniuriis, minus tuetur substantiam suam quam Saturnus qui, si esset dominus domus substantie, malitie Martis resistet.