PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 90r

Facsimile

Retrogradatio etiam significat pinguedinem, et similiter statio prima. Statio autem secunda et directio facit macilentum. Et non iudices nisi compares quantitatem nati quantitates parentum,

〈Verbum〉 54. Nullum edificium cuius significatores iuncti fuerint planete sub terra existenti elevabitur. Quod est quia existentes sub terra non habent radios elevatos. Igitur significator sit supra terram.

〈Verbum〉 55. Minuitur quidem Martis impedimentum in navibus cum non fuerit in medio celi vel undecimo. In hiis enim duobus locis amittetur quicquid fuerit in navi per dominium piratarum in illa. Et si fuerit cum hoc infortunatus ascendens a stellis fixis albenus que est ex natura Martis, comburetur navis et quicquid in illa fuerit. Quod est quia Mars magis nocet in terra, Saturnus autem in mari, nisi Mars fuerit valde fortis, ut in 10 et 11, habens stellam sue nature in ascensione.

〈Verbum〉 56. Humiditates corporum accedunt in prima quarta, in secunda autem recedunt. Et secundum hanc proportionem erit in duabus reliquis quartis. Quod est quia Luna preest humoribus corporum. Igitur quando ascendit, ascenddent similiter et humores et econverso.

〈Verbum〉 57. Cum fuerit septimum et eius dominus inpeditus in egris, remove medicum ab egroto. Quod est quia ascendens significat egrotum et septimum medicum. Unde septimum inpeditum significat medicum perturbatum.

〈Verbum〉 58. Vide ubi ceciderit locus alchyren, id est coniunctionis minoris, ab ascendente anni in quo fuerit illa. Et secundum quantitatem que fuerit inter illam et ascendens ex signis erunt anni usque ad maius quod in illa fuerit. Quod est quia unicuique signo inter ascendens anni et locum coniunctionis dandus est annus antequam fiat quod signum, coniunctio et gradui pars. Signum autem accipitur pro 30 gradibus.

〈Verbum〉 59. Cum interrogatus fueris de absente, non iudices eum mortuum donec removeas ab eo ebrietatem, nec vulnus donec tollas ab eo sanguinis minutionem, nec etiam substantiam acquisitam donec pecuniam sibi commissam removeas. Est enim in hiis omnibus idem iudicium. Quod est quia forme astrorum sunt universales nec uniformiter sunt in materia recepte propter ipsius aptitudinem differentem. Unde narrat Hali quod quidam volens fugere regem consilio periti astrologi positus est in scabello stante in pelvi continente aquam habens faciem versus orientem. Cumque rex requireret astrologos suos ubi fugisset, responderunt eum esse in mari versus Indiam Indiam] uuncertain reading V terra sue ultime.

〈Verbum〉 60. Albacherim, id est crises, sane et certe sunt in quibus declarantur mutationes morborum ad bonum vel malum velociter, et sunt loca Lune in angulis quadrati conclusi a circulo recto. Alterationes vero que precedunt has et indicant sunt loca Lune in angulis almuteme, id est ortogonii sive octo laterum. Que autem precedunt has sunt loca Lune in angulis habentibus 16 latera. Et hoc postquam precesserit esse egritudinis secundum equalitatem, et non acciderit aliquid quod disturbet infirmum. Cum igitur inveneris hic fortunam, tam de fixis quam de erraticis, significat prosperam, si vero infortunam, alterationem adversam, nisi fuerit egritudini ipsa infortuna contraria et in suo hayz. Luna vero in hiis angulis semper significat morbos acutos et Sol semper prolixos, et similiter omnis planeta secundum mores proprios. Quod est quia morbus et natura pugnant ad invicem. In principio autem, quia morbus vincit, natura sucumbit et resistere nequit. Cum autem Luna venerit ad signum quartum die septima, quod primo est quartum, alteratur humor corporis ad oppositum eius quod fuit in principio morbi, propter natura confortata qualitate contraria morbi malitiam morbi nititur eicere et hoc quod vocamus crisim. Similiter inter locum Lune in principio morbi