PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 85r

Facsimile

Astrologus optimus malum multum prohibere poterit quod secundum stellas venturum est cum eius naturam presciverit. Sic enim premuniet illum cui malum venturum est ut possit illud pati. Quod est quia malum previsum potest remediari, ut si sciatur infirmitas futura, adiutorio medicine materia morbi purgatur ut nulla vel parva febris in corpore tunc temporis oriatur. Similiter fames et periculum hostium precavetur.

Verbum sextum. Tunc electiones proficiunt, cum fortitudo temporis maior fuerit quam superfluitas que inter duos receptores erit. Si vero minor fuerit, eius proficuum non aparebit, licet aliquantulum proficiat. Quod est quia cum significator nativitatis et temporis futuri fuerint mali, sed debiles, tunc electio temporis in qua significator boni illi malo oppositi fuerit valde fortis bene proficit, si vero fuerit debilis, ut parum vel nichil proficiet, similiter fit cum duo corrixantur. Videndum uter dominus primi et septimi sint equales, quia tunc electio pro altero potest esse proficua. Si vero alter fuerit multo fortior altero, parum per electionem cuius significator fuerit debilis adiuvatur, sicut medicina podest mediocriter infirmo, parum autem vel nichil proficit desperato.

Verbum septimum. Non poterit dare iudicia secundum stellarum commixtionem, nisi homo qui vim anime atque complexionem bene cognoverit. Quod est quia sepe significatur aliquis effectus homini futurus, quem homo parvi rationis declinat, ut si significetur habiturus filium, non proficitur si amator fuerit castitatis. Igitur necessaria est cognitio cognitio] uncertain reading V nature anime utrum sit amans iustitiam, veritatem et ad que naturaliter sit affecta.

Verbum octavum. Anima sapiens ita adiuvabit opus stellarum quemadmodum seminator fortitudines naturales. Quod est quia bonum vel malum quod futurum significatur per fortes significatores electi temporis confortatur.

Verbum nonum. Vultus huius seculi sunt subiecti vultibus celestibus. Et ideo sapientes qui ymagines faciebant stellarum introitus in celestes vultus inspiciebant et tunc operabantur quod debebant. Quod est quia omnes species rerum naturalium ex speciebus celestibus procedunt. Species celestes corporalibus dominantur, ut scorpio et serpens ceslestis scorpionibus et serpentibus terrenis. Unde si sculpantur tales vultus, Luna fortunata in ipsis existente cum aliis planetis seu asspicientibus asspectu fortunato, ipsis vultibus existentibus fortibus in aliquo angulorum habent affectus fortunatos, si autem sint horum opposita, ut sint fortes et infortunati, oppositum operantur. Sicut narrat Hali quod vidit faciem scorpionis sculptam Luna existente in Scorpione in aliquo angulorum in annulo aureo que, impressa alicui rei et post hec circa et potui data, curabat puncturas scorpionum, et impressa omni materie faciebat.

Verbum decimum. Uti oportet infortunys in electionibus sicut periti medici utuntur venenosis secundum competentem quantitatem. Quod est quia cum alicuius nativitatis significator fuerit infortuna, et si nativitas ignota fuerit, et mores sui fuerint de natura alicuius infortune, si talis infortuna fuerit debilitata, debilitabit opus illius, quia talis infortuna fuit fortis in nativitate ipsius et iuvabit per infortunam, sicut aliquando proficit alicui calliditas et mendacium et rapina, sicut venena prosunt aliquando si medicinis aliis sint promixte. Et non debent tales infortune poni in magna fortitudine quia destruerent opus suum, sicut venena si in magna quantitate mixte fuerint medicinis, totam medicinam efficiunt venenosam.

Verbum undecimum.