inclinatur ad mores secundum naturam suorum significatorum. Unde si erit secundum formam humanam et in eis, erit socialis et domesticus, si vero fueri[n]t forme animalium que laborant in servitio hominum, erit homo habilis, non multum socialis. Si vero fuerit ex formis animalium feralium, erit distortus et separatus in moribus suis ab hominibus. Que autem sint differentie horum signorum dictum est verbo 24. Idem dicas de hyleg et aneuba.
〈Verbum〉 46. Maior fortuna in nativitate est ex stellis fixis et ex angulis alkeyren et dustoria et ex loco partis fortune regni in ascendente. Quod est quia coniunctio et anguli coniunctionis vel oppositionis precedentis, quod vocat akeyren, sunt excellentis fortitudinis, et similiter stelle fixe, ut dictum verbo 29, et similiter ut sicut stelle in dustoria sua. Id est quia tres superiores sunt laudabiles quando fuerint orientales a Sole et infiores duo occidentales. Similiter tres superiores sunt laudabiles quando sunt occidentales a Luna et duo infiores orientales. Cum vero fuerint opposita istorum, sunt illaudabiles.
Verbum 47. Cum malus in nativitate alicuius ceciderit in locum fortune in nativitate alterius, illi in cuius nativitate fuerit fortuna aliquod horribile ab eo in cuius nativitate fuerit infortuna evenire significat. Et genus mali erit ex natura planete, id vero in quo fiet erit ex natura loci eius. Et secundum hunc modum fit in omnibus partitionibus. Quod est quia si bonus fuerit in loco boni duarum nativitatum, proficuum erit uni ab altero. Si vero malus in loco mali, nocebit alter utrum. Si autem malus fuerit in loco boni, nocumentum erit bono a malo. Et erit malum ex natura stelle, ut si fuerit Saturnus, erit nocens ocultus accusator et blasfemator, si vero Mars, latro et violentator. Genus autem mali fit secundum naturam domus, ut si fuerit in 10, ex parte regis, et si fuerit in domo substantie, in substantia, et similiter de aliis.
Verbum 48. Cum decimum ascendentis ministri fuerit ascendens regni et convenerit almuptaz super unum ex illis cum almuptaz super super] †al...† add. i. m. V alterum, concordia dilectionis manebit inter illos diu. Et similiter ascendens captivi cum fuerit 6 ascendentis domini sui, et ascendens uxoris 7 ascendentis viri sui, et †convenerint† omnia predicta de laudabilibus convenientiis, significabit aptationem esse eorum et paucam discordiam inter illos. Quod est quia concordiam constellationum sequitur concordia affectionum, concordia autem locorum hic dicta est. Convenientia autem significatorum est ex asspectu amici〈ti〉e et ex proiectione radiorum secundum domos unius super alterum vel ad locum fortune, de quibus plenius dictum est verbum 32 et 33. Proiectio autem radiorum secundum domos sic fit: Accipe quantitatem ambarum domorum per ascensiones circuli directi et quantitatem distantie planete ab initio domus in qua est per eundem circulum, et multiplica quantitatem totam domus quam respicit per quantitatem distantie planete ab initio domus sue, et productum divide per quantitatem totam domus in qua est planeta, et numerus quoties ostendit gradum domus in qua proicit radios.
〈Verbum〉 49. Cum ascendens ministri fuerit 10 ascendentis domini, dominabitur minister domino suo, et similiter cum fuerit dominus 6 nativitatis nativitatis in medio celi ibi recipiens dispositionem a domino ascendentis, erit boni dominii in suis servientibus. Et secundum hunc modum confer hiis consimilia. Quod est quia 10 est signum domini, dominabitur illi in cuius nativitate est decimum. Et quia receptor dispositionis est fortior dante dispositionem ei, cum dispositor servi in medio celi sit et recipiat dispositionem a domino ascendentis, significat amicitiam domini ad servum et potentiam servi super dominum econvero.
〈Verbum〉 50. Non obliviscaris 120 coniunctiones que sunt in stellis erraticis. In illis enim est maior sciencia eorum que sunt in hoc mundo suscipientium incrementum et decrementum. Quod quia 100 modis fiunt coniunctiones inter septem planetas