Cum non acciderit ut Luna duobus planetis iungatur, quere eius corporalem coniunctionem cum aliqua ex stellis fixis cuius natura sit commixta ex naturis utriusque. †…dit† in hoc remedium in electionibus quando non possumus habere conciunctionem planetarum †ad liberatum† ut queramus stellam fixam que naturam habeat utriusque.
Verbum 29. Stelle fixe dant dona modum excedentia, sed multotiens finiunt in malum. Quod est si aliqua talium que sunt prime dignitatis, sicut cornu Tauri, cor Leonis et cor Scorpionis, et alie secundum virtutem virtutem] followed by an uncertain crossed out word V latitudinis et quantitatis sue, si fuerint in ascendente vel angulo celi vel in loco luminarium vel cum domino nativitatis aut cum parte fortune, exaltabitur natus maxima dignitate. Sed si Sole stelle prefuerint, fine vel morte pessimo finietur, quia tantum excellunt ut proportio fortune ad se ipsum et ad alios dissolvatur propter quod non poterit esse rata. rata] uncertain reading V
Verbum 30. Opus propinquorum in regno ut succedant in regno est ut conveniat esse eorum cum esse circuli in hora qua ipse rex intronizatus est. Quod est si concordet ascendens nativitatis vel medium celi cum ascendente vel medio celi in nativitate regis vel hore introitus regis in regnum vel cum ascendente aut medio celi coniunctionis minoris vel medie significantis secula[m] illa[m], poterit propinquus succedere in regno, quamvis dominatores nativitatis sue non fuerint orientales nec in angulis nec alia habuerint per quod regnum datur, sicut inventum est quod successit filius in regno Egiptici quia eius nativitatis ascendens fuit Scorpius et Sol in Virgine, cum similiter fuisset quando avis suus regnum fuerat consecutus, non obstante quod planete eius erant ponderosi et occidentales et ab angulis recedentes.
Verbum 31. Cum pervenerit directio significatoris regis ad stellam que abscindit, morietur rex eius vel potestas in illo, et omnis stella que fuerit in signo profectionis. Quod est quia gradus ad quem pervenerit directio vel etiam profectio, cum pervenerit ad fortunam, fortificatur eius prosperitas. Cum vero pervenerit ad infortunam, adducit mortem vel forsitan nocumentum vel ipsi regi vel potenti in regno. Et similiter intellige in qualibet dignitate secundum naturam talis stelle. Nam si fuerit Saturnus vel ex natura Saturni, erit homo oculti animi et secreti cordis, si Iovis, iudex vel legalis, si Mars, animosus, si Sol, rex ut propinquus eius, si Venus, mulier magne fame, si Mercurius, sapiens sive scriba, si Luna, vernaculus vel minister, si stella orientalis ascendens in auge, erit iuvenis, si occidentalis descendens ab auge, erit senex. Et secundum quantitatem fixionis eius in angulo et secundum fortitudinem dignitatis eius iudica de huius hominis potentia et honore. Et secundum quantitatem fortune iudica si sit dives. De directione vero dictum est supra, de profectione vero signorum inferius curret sermo.
Verbum 32. Convenientia duorum in re aliqua est quod reperitur ex significatione illius rei in utriusque nativitate. Si ergo fuerit in esse laudabili, erit inter illos concordia bona, et qui fortior loco fuerit erit sicut agens et princeps et debilior sicut patiens et subiectus. Quod est quia concordia duorum in uno negotio causatur ex asspectu fortunato significatoris illius rei. In nativitatibus utriusque asspectus vero infortunatus, dat discordiam inter illos, et fortior super alterum principatur.
Verbum 33. Amicitia et inimicitia accipiuntur ex permutatione duorum locorum luminarium in duabus nativitatibus et ex consimilitudine ascendentium earum in amicitia et discordia. Et signum obediens est fortioris amici〈ti〉e. Quod est quia amicitia causatur inter duos quando in nativitate unius fuerit Sol ubi fuerit Luna in nativitate alterius vel econtrario. Et fuerit aspectus amicitie inter ascendentia eorum et angulos, et idem est de hora electionis duorum, et similiter in annis revolutionum ipsorum. Prela-