quinto a domo fratrum, significat filios fratrum, et ita de aliis.
〈Verbum〉 90. Cum asspexerit significator ascendens, erit genus rei occulte ex substantia ascendentis. Si vero non asspexerit ascendens, erit genus rei ex substantia loci significatoris. Et dominus hore significabit colorem rei, locus autem Lune significabit tempus eius, hoc est si fuerit super terram, erit novum, si sub terra, vetus. A domino quidem partis fortune significabitur tibi longitudo eius et brevitas, a domino termini gradus quarte domus, et a domino termini gradus medii celi, ab illo scilicet eorum qui fuerit in angulo, et a domino termini Lune natura rei. Significator est planeta qui habet plures dignitates non solum in ascendente, sed et in locis luminarium, si non iungatur alteri. Si vero iungatur alteri et ille alteri erit significator ultimus qui non iungitur alteri, genus rei debet accipi a signo terreo vel aquatico vel igneo, quia erit factum per ignem. Luna super terram significat novum, sub terra vetus. Alii etiam credunt quod orientalis significat novum, occidentalis vetus. Flatura autem rei accipitur eius actio vel passio.
〈Verbum〉 91. Detestabilius in significatore egrotantis est ut sit significator interrogationis ingrediens sub radios vel sit pars fortune infor〈tun〉ata. Planum quia combustio destruit operationem significatoris. Similiter faciet si dampnata fuerit pars fortune.
Verbum 92. Saturnus orientalis, Mars occidentalis egrotantes minus impedit. Et hoc modo erit prosperitas Iovis in septentrione et Veneris in meridie. Quod est quia impedimenta malorum minuentur in suo hayz et augetur beneficium for〈tun〉arum. Saturnus autem est occidentalis, Mars orientallis, Iupiter septentrionalis, Venus meridionalis.
〈Verbum〉 93. Non presumas assimilare figuras vel inter se conferre ante scientiam assimilationis positorum, quia regna mutantur in omni coniunctione. Et cum certificabis ordinem planetarum, dabis re〈g〉i et illis quibus preest quod debetur illis in unoquoque tempore, et salvus eris ab errore. Quod est quia regna mutantur in omni coniunctione ad naturam alterius et alterius planete. Et fit per descensionem vel determinationem nature planetarum et signorum secundum diversificationem †po...tionis† ipsorum in ipsorum principio. Et sic diversificatur esse regis unius regni ab esse regis alterius regni, et esse principum unius regni ab esse prinicpum alterius regni, et esse regum et principum eiusdem regni in diveris temporibus.
Verbum 94. Locus fortioris significatoris in interrogatione significabit quid est in animo interrogantis. Et similiter est in nativitate et in aliis inceptionibus, quia locus significatoris docet quid magis intendat et cogitet, ut si est in decima de regno, in secundo lucro, in septima de uxore.
〈Verbum〉 95. Forme semper accidit ut id quod ascendit ex gradu simile sit ei quod appetet natus. Et similiter quod ascendit in omni facie harum figurarum simile est operi eius in alio. Et iam exposuimus hoc in verbo nono. Probat hoc Haly experimento, narrans quod quidam homo potens utens vestibus splendidis propter milites suos ex hoc gravabatur, sed appetebat nigram vestem cuius ascendens fuit prima facies Arietis in qua ascendit vir niger involutus laneo albo.
Verbum 96. Loca in quibus cadunt effectus eclipsis, et stationum, inceptionis quoque, et retrogradationis, et directionis sunt anguli priores locis eclipsis in nativitatibus et revolutionum hominum et urbium que significant et que sub angulis ipsis edificate sunt. Et natura in qua operabitur erit secundum locum