quod natus excercet se in hoc plus quam sciat. Et aparentia illius in quo excercitium erit est ex esse illorum planetarum in angulis aparentibus vel succedentibus illos. Et utilitas eius erit de fortunio eorum. Et secundum hoc confer quod remanet de partibus. Quod est quia forme superiorum planetarum sunt magis separate et universales quam Lune que preest qualitatibus corporalibus et motui ipsius. Et ideo determinantur per asspectum ad Lunam ut ipsorum motus et operatio existat in corpore, ita ut per asspectum Saturni ad Lunam fiat homo constans in perseverando, per asspectum Iovis ad Lunam iustus ea que Dei sunt exquerendo, per asspectum Martis importunus in nocendo, per asspectum Solis gloriosus in gubernando, per asspectum Veneris iocundus in amando, per asspectum Mercurii discretus in dissentiendo. Et hoc erit scilicet magis et minus secundum diversitatem fortitudinis et debilitatis ipsorum, tam in se ipsis quam ex locis et signis in quibus fuerint et ex asspectibus aliorum. Et secundum quod aliquando fuerit fortis aparens iuvans, vel fortis aparens nocens, vel fortis ocultus iuvans, vel fortis ocultus nocens, vel debilis aparens iuvans, vel debilis aparens nocens, vel debilis ocultus iuvans, et debilis ocultus nocens.
Verbum 24. Eclipsis luminarium in angulis ascendentium, nativitatum vel revolutionum annorum impedit secundum naturam illius signi in quo fit eclipsis. Tempus autem in hoc est ut sit proportio que est inter gradum ascendentem et gradum eclipsis ad 180 partes, proportio que est inter initium eclipsis usque ad horam illam ad totum tempus quod significatur a tota eclipsi de temporibus. Et tempus in eclipsi Solis est omnis hora annus, in Lune vero eclipsi unaqueque hora mensis. Quod est quia secundum naturam signi in quo fuerit eclipsis erit nocumentum rebus quibus dominatur illud signum. Presunt autem figuris hominum Gemini, Virgo, Libra, Aquarius et prima medietas Sagittarii, presunt autem quadrupedibus domesticis Aries, Taurus et Capricornus et ultima medietas Sagittarii, presunt vero reptilibus Capricornus, et piscibus Cancer et Pisces. Aries concordat cum omnibus, Taurus cum vaccis et bovibus, Leo cum omni specie feriarum, ultima medietas Sagittarii cum equis, mulis et asinis, Capricornus cum capris et capriolis. Tempus autem aparitionis ascendentis est ut dividantur gradus qui sunt inter ascendens et occidens et sunt semper 180 in 12 partes equales. Et secundum distantiam eius ab ascendente in toto anno erit si fuit eclipsis Solis, vel toto mense si fuerit Lune. Duranbit autem ipsum ascendens secundum numerum horarum equalium quibus durabit eclipsis. Cum autem numerus horarum inequalium quibus elongatur gradus eclipsis ab ascendete et numerus horarum equalium quibus durat eclipsis significent annos vel menses, partes horarum significant partes annorum vel mensium. Non solum autem habemus inspicere figuram locorum in quibus est eclipsis, sed etiam locorum in quibus sunt planete dominantes super eclipsim, et gubernantes angulum precedentem et sequentem eclipsim, et stellas fixas concordantes cum signo eclipsis, fixas vero angulorum non oportet considerare. Considerande autem sunt hee dignitates: domus, exaltatio, triplicitas, trinus, facies, applicatio, separatio, orientalitas, occidentalitas, masculinitas, femininitas, aparitio, habere participationem cum Sole aut Luna in figura, vel quod sit equidistans a gradu eclipsis super equales circulos respectu alicuius signi mobilis vel respectu orizontis. Constitues autem tres figuras, ad principium videlicet, medium et finem eclipsis, quia in medio magis intenditur ascendens, 〈si fuerit circa medium celi, si vero fuerit circa ascendens, magis fortificatur ascendens in principio, si autem circa occidens, magis †...tatur† circa finem.〉 si … finem] add. i. m. V Variat tamen significatio si alius planeta dominatur in principio, medio sive fine ad melius vel ad peius, secundum quod talis fuerit numeratus. Si vero fuerit cum eclipsi coniunctio Saturni et Iovis, si fuerit hec coniunctio principium mutationis, durabit ascendens 1000 annis vel circa, si vero non fuerit principium mutationis,