PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 85v

Facsimile

Non eligas nisi illi cuius tibi patuerit intentio in natura rei cui elegeris, et nisi ei cuius intentionis finem in illa sciveris, ut compares quod est inter virtutem spericam et virtutem alcavuanem, que est executiva operis. Et similiter necesse est ut sit loquela tua super id quod iudicas nec animadvertas solam spere naturam, ne legenti libros et editoris linguam ignoranti assimileris, nec confidat quis in hiis similibus. Quod est quia forme celestes recipiuntur secundum dispositionem materie, ut si significator promittat lucrum ex mercandiis ei ei] ea V qui non vult esse mercator, sed miles vel heremita, talis significatio non completur.

Verbum duodecimum. Amor et odium removent hominem a rectitudine. Magnanimus enim parvipendit magna, pusillanimis vero magnificat parva, est autem equalitas inter utrumque. Quod est quia passiones animi impediunt iudicii veritatem, ut si pro amico colligat omnes significationes bonas et negligat malas, vel cum timeat significatores malos et debiles, ut desperet significatores bonos et fortes. Erit igitur veritas inter utrumque

Verbum tertiumdecimum. Cum sperica vis aliquid promiserit, super illud a secundis stellarum testimonium accipe. Quod est quia spere celestes sunt causa remota cuius virtus non completur, nisi per causas immediatas quas vocat secundas stellarum. Causa autem immediata dicit necessitatem effectus, cuius rei exemplum est ut coniunctio anni significet estatem multarum infirmitatum. Si tunc videmus tempus precedens excessive humidum coruptos fructus generans, sequitur ex ipsis in corporibus hominum accidere multos morbos.

Verbum quartumdecimum. Quantus erit error astrologi cum septimum et eius dominus fuerint impediti. Quod est quia ascendens et eius dominus sunt significatores interrogantis. Septimum autem et eius dominus sunt significatores rei quesite sive eius a qua queritur. Igitur significant impedimentum et errorem astrologi circa rem quesitam. Unde Indi differebant iudicia quando videbant septimum et eius dominum impeditum.

Verbum quintumdecimum. Ascendentia inimicorum regni ab eiusdem ascendente cadentia sunt, et ascendentia dominantium in illo anguli eius. Ascendentia vero ministrantium in illo angulos succedentia. Civitatum autem ascendentia in earum edificationibus indicant omnia que eis accident. Que vero ascendentia sunt in regnum ordinationibus eorundem civitatum pronuntiant omnia que sub eorum regno fient. Et ascendens aparitionis alicuius secte vel legis in illis civitatibus demonstrat quicquid sub illa secta vel de lege ipsa futurum est in illis civitatibus. Quod est quia notum est omni astrologo quod cum fuerit ascendens nativitatis alicuius aut angulus ex angulis eius ascendens inceptionis regni aut angulus ex angulis, fueritque nativitas alicuius cui regnum congruat, proficietur ei regnum.

Verbum sextumdecimum. Cum prefuerint fortune in locis timendis, adducetur nocumentum a iustis. Si vero aspexerint ad hec loca vel fuerint in ipsis fortune, impedimentum et timor annullabitur. Et secundum hunc modum dic in quatuor commixtionibus. Quod est quia si in locis timendis sint fortune, oritur nocumentum a iustis et bonis viris. Secundo si in eis sint infortune, erit malum per malos. Tertio si in locis bonis sint fortune, erit bonum illud per bonos. Quarto si sint infortune, erit bonum per malos.