te capitis morte bona. Unde recitat Haly quemdam dixisse hora tempestatis maris non timeo mortem in mare, quia in nativitate mea habui Iovem orientalem in domo octava, et fuit mortuus in lecto. Item dicit de alio in cuius nativitate fuit Sol in medio celi, et ipse fuit dominus anauba vel haylech, et ascendens in 8 in sextili aspectu eius, et Saturnus in angulo terre, qui per omnia fuit legalis et mansuetus, sed cum pervenisset ad annos 30, incessi sunt domum eius quidam fugientes prefectum urbis et ab insequantibus et infuratus est cum illis abscisis manibus et pedibus, in cuius nativitate oriens erat Pisces.
Verbum 74. Cum fuerit Mars in ascendente, signum in facie nati significat. Quod est quia Mars est dominus vulnerum et ascendens dominus faciei.
〈Verbum〉 75. Cum fuerit Mars coniunctus domino ascendentis corporaliter in Leone et non fuerit Marti aliqua dignitas in ascendente nec fuerit in octava fortuna, conburetur natus in igne. Quod est Mars in Leone dicit excessum caloris. Excessus autem caloris infortunatus indicat conbustionem.
〈Verbum〉 76. Cum fuerit Saturnus in medio celi et ille cuius fuerit anauba vel hylec in opposito eius et signum quartum siccum, morietur natus ex ruina. Et si humidum fuerit, submergetur. Quod si fuerit ad formam hominum, strangulabitur vel baculis cesus morietur, nisi fortuna fuerit in octava, tunc enim fient que diximus, sed non morietur inde. Quod est quia Saturnus cum fuerit super terram et fuerit haylec et fuerit anauba sub illo et siccum signum, causat casum. Et si signum fuerit humidum, submergetur, sed si fortuna fuerit in octava, malum minuetur. Et ista accident sine morte.
Verbum 77. Dirige gradum ascendentem accidentibus corporis, et gradum partis fortune substantie eius, gradum vero Lune ad esse corporis cum anima, et gradum Solis potestati principum eius, gradum autem medii celi illis in quibus operatur ad unumquemque gradum annum. Quod est quia gradus ascendens dirigitur ad esse complexionis ex sanitatibus et ex morbis. Gradum autem Lune ad sciendum agilitatem et hilaritatem in eis que anima in copore operatur. Directio autem partis fortune ut sciatur quod lucrabit vel amittet. Gradum autem Solis ut sociatur potestas et dignitas quam a principe obtinebit. Et gradus medii celi ad sciendum quomodo in subditis dominetur. Modus autem directionis iam patuit ex premissis.
Verbum 78. Nil operabitur planeta in loco in quo nil promisit nec in loco ad quem non pervenit nativitas. Quod est quia planeta non dat semper quod significat, nisi quando pervenerint radii eius vel corpus ad gradum per directionem in corpore quo promiserat hoc futurum.
Verbum 79. Cum fuerit Mars in undecimo fueritque eius significatio fortis in ascendente, natus infidelis erit principi suo. Quod quia undecima est domus substantie principis. Igitur cum fuerit in illa Mars, significat dampnum ab aliquo qui nature Martis fuerit affuturum. Talis autem est in cuius ascendente Mars dominium optinebit.
〈Verbum〉 80.