Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 100r

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 100r …

eclipsis scilicet eiusque dominatoris, loco accidat, taliter poterit deprehendi. Ex stellarum enim natura que locorum que diximus dominatum sortiuntur et ex alterna eorum virtutis permixtione hoc speculari licet. Non minus etiam huius eventus cognitio ex Solis et Lune efficacia et eorum cum stellis et signis adiunctione procedit. Ipsa enim duo ceteris V stellis causam subministrant, quare Sol ipse dum eclipsatur regis quasi confusi et quodammodo oberrantis oberrantis] BV1; i. m., corr. ex observantis M (perhaps other hand) figuram gestare videtur. Sed quamvis de hiis communiter supradictis capitulis digestum sit, singularum tamen erraticarum virtutem, quid etiam significationis generent, cum eclipsis principatum assumunt assumunt] corr. ex assumit M, hoc in loco subscribere non videtur incongruum. Tunc enim totius virtutis efficacia ipsarum nature et proprietati convenienter refertur et proprie adheret, quotiens in in] corr. ex ins M consimili signorum natura predictam non amittunt potentiam. Facta etiam de numero consors quelibet ab earumdem naturali significatione nullatenus recedit. Illud namque signum quod alterius luminis suscipit eclipsim eiusdem stelle proprietatem non relinquit. Si autem aliter et quasi sub extraneo iure quod predictum est accidere videatur earumque de numero fixarum particeps diversam sortiatur naturam, fiet plurimarum coniunctio naturarum. Deinceps super huiusmodi admixtionem disputandum erit.

Saturnus igitur si solus specialiter prefertur, corruptionem illam ex frigiditate contingere neccese est, que, si in hominibus fieri portendat, morbos diuturnos, capitis tremores tremores] gravedines et dolores V, assiduos motus, tisim et que humorum superfluitate generantur, quartanas, falsas animi ymaginationes, stuporem absque dolore absque dolore]atque dolorem BV, langorem, metus, anxietates, lamentationes, tristitiam et letum minatur. Hec etiam in feras hominibus inimicas sepissime dilabuntur. Sed hec omnia senes maxime et annorum annorum] add. et del. n M numero confectos inveniunt. Si autem ferarum genus homini nocivum designetur, dolores et que corporis sunt incomoda, diversos etiam morbos et egritudines effugere non poterunt. Similiter qui harum carne pascuntur, egrotari promittimus promittimus] promuttimus M. Quorum si circa aera notetur effectus, frigus nimium procreari, nebulas, gelu, nubium densitatem, imbres inutiles ⟨et penitus nocivos, ventorum immoderantiam et pestes letiferas portendit⟩ et penitus... portendit] BV; i. m. M (perhaps other hand). Terre etiam reptilia, sed maxime que homini sunt nociva redundabunt. Nam si circa rivos et maria, aquas multiplicari, naves perire, pisces corrumpi, undarum immoderatas subversiones expecta. In animantibus vero et seminibus locte locte] locuste B et qui olera vermes corrumpunt, imbres, grando periculum minantur. Ex quibus omnibus fames humane vite penitus /100rb/ adversa solet provenire.

Iupiter quoque si huius rei designationem singulariter prestet, terram fertilem, salutem corporis et animi gaudia, securitatem, victualium copiam, edificia multa, plebem in omnibus gratulari, multa regum premia et remunerationes advehit. Dignitas etiam et honestas et honoris sublimatio, fama, gloria, honesta consilia regibus innovantur. Quod si in animalibus que usui hominum ab eisdem ⟨educata⟩ educata] BVV1; sup. l, corr. ex adducta M (other hand) ⟨vel nutrita⟩ vel nutrita] B; sup. l. M (other hand) serviunt, eorumdem augmentum, in silvestribus enim eorum innuit detrimentum. In aere namque ipsius moderantiam, reparationem, salubrem ventorum temperiem, omnia demum super terram salubriter innovari. Si vero in fluminibus, eorum estuationem innocuam fore et navibus securitatem portendit. In arboribus etiam fructus multos et omni peste salvos designat.

Mars item si solus prefici mereatur, per per] i. m. M siccitatis incomodis corruptionem hanc inducit. Que si in homines se diffundat, guerras, discidia, infestationes, regum sanguinem, bella, vulnera, exustiones, traditiones, mendacia, rapinas, furtum, ⟨subitum⟩ subitum] VV1; i. m. M (other hand) mortis genus, febres acutas, morbi incitamenta et maxime circa eos qui iuventutis extrema adeunt minatur. Nam si aera contingat, ad canicularium immutationem dierum, ventos validos validos] calidos V et nocivos, fulgurum exustiones, raros ymbres. Quod si circa mare, navium submersionem, ventorum rabiem, fulgurum corrustationem. Si circa flumina, aquarum diminutionem, fontes desiccari et adaquandi et hauriendi loca corrumpi denuntiat. In pecora item domestica, et hec pauca erunt, et arbores et arborum fructus pro exquisita caloris nimietate et aeris exustione hec imminuta quocumque modo corrumpe⟨n⟩tur corrumpentur] V1.

Venus etiam quotiens singulariter eam vendicat dignitatem, eadem que a Iove significa⟨n⟩tur significantur] VV1 designat. Hoc excepto quatinus patienter et benivole, non sine iocunditate et risu quecumque accidant, sustinentur. Muliebri muliebri] corr. ex mulibri M etiam ipsius Veneris natura faciente et veneria plurimum exercentur officia. Que si hominibus hoc promittat, viget facundia et sermonis decor, largus animus, alterna veneratio, multa beneficia, ornatus munditia, iocus, alacritas, amor coniugii, dulcis filiorum affectus, templorum edificatio. Nam si aera non relinquat, et idem salubris erit et serenus ventorum excursus, mollis atque propitius, aque utiles, imbrium suavitas et redundantia. Quod si circa rivos circa rivos] add et del. et circa rivos M et circa