Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 91v

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 91v …

medicamento corrumpi. Hec autem que predicta sunt non nisi ab hiis que naturaliter sunt illis contraria expelli possunt. Nec minus nec minus] add. et del. que ab M et alia que ab hominibus cognita in ipsis hominibus renovantur. Cum autem ista absque suis oppositis in cognitionem venerint vel etiam cognita, nisi obiectis contrariis, primum nature ordinem necessario sequantur Since this part of the sentence does not make sense, I would like to suggest the following corrections: Cum autem ista absque suis oppositis in incognitionem venerint vel etiam cognita, nisi obiectis contrariis, primum nature ordinem necessario sequantur. Cf. Ptolemy, Quadripartitum, tr. Aegidius de Tebaldis (A.2.5), MS Paris, BnF, lat. 16653, f. 13v: [] si homo nesciverit accidentia, que contingunt hominibus vel si ea sciuntur, et non preparavit rem aliqam, qua ipse contrarier, accident modis omnibus secundum quod eveniet ordinatio prima nature; Ptolemy, Tetrabiblos, ed. and tr. F. E. Robbins, Cambridge (Mass.)-London, 1940, pp. 26-27, quod si presciantur, hiis etiam repertis que que] qui VV1 consulere noverint, a substantiali et prima eorum natura aut in toto, aut in parte maiori transmutari necesse est, aut quedam ex hiis conveniens amixtio procreatur; et hoc est quod de hac motus diversitate que in virtute communi et propria singulariter operatur supra retulimus. Cum igitur in rebus tam generalibus quam individuis vis eadem inesse deprehendi valeat, vehementi admiratione In M, there is a hole in the parchment in the middle of this word. dignum reputari debet. Unde istud erroris genus communiter in omnes accidat gentes. Videmus enim homines qui, dum futurorum prescientiam et que ex ea efficiuntur previdere despiciunt, et tamen quibus ea munimentis liberius sustineant observare preponunt. Quid tamen temporum diversitatem aut a stellis aut ex harum nubibus nubibus] motibus V, tum ex lune mansionibus vel ex eius status diversitate in nullo fieri dubitant? Dum eius rei signa et quedam ducatu prestare credantur, singulas succendentium temporum importunitates prevenire laborant, estati frigida, hyemi calida comparantes, tota denique intentione intuitur quatinus in sue equalitatis pondere natura subsistat complexioque firma permaneat. Similiter qui agriculture et plantationi presunt, qui etiam animalium procreationi quamdam providentiam adiciunt, astrorum nubes considerant, horas etiam in seminando et plantando fortuitas attendunt et ad ultimum lunaris motus diversitates alios observare diligentius instruunt. Neminem tamen hoc improbare, hoc negligere, hoc non consilio, sed ignorantie atque errori ascribere videmus. Nullus enim hoc impossibilitati deputat, nullus aliter evenire confirmat, nullus rei huius observationem fructu carere deplorat.

Alie autem particulares cause et singulares proprietates in temporum mutatione cum augmento sive diminutione caloris et frigoris, preterea in sua singularum proprietatum proprietatum] corr. ex proprietateum M permutatione quid conferant dinoscere et quid ex hiis futurum sit prescire, nec minus etiam horas quibus hec accidant deprehendere impossibilitati attribuunt. Multis tamen signis evidentissimisque rationibus hominum nonnullos, dum dies ardore solis exestuat loca, quibus morantur quousque nimius calor in minimum redigatur rebus frigidis, demulcere manifestum est. Quod ergo supradictis continetur, de proprietatibus videlicet singularibus, maiore tamen subtilitate subtilitate] simplicitate V implicitis, que impossibilia dicuntur, quoniam perpauci ea in usu habent. Unde etiam et generalium impossibilitas eque ut istorum potest deprehendi ac presciri, temporum permutationes congrue prevenire, siquis siquis] siquid VV1 etiam ex hiis detrimenti detrimenti] detrimentum V futurum sit, prevertere eque possibile iudicamus. Quibus igitur de causis que ex supradictis particularibus individuorum quoque proprietatibus futura presciuntur valeamus depellere, /91vb/ quia ex nimia ipsius profunditate artis quandoque error incidit incidit] add. et del. p M, negligentia pretermitti aut oblivione deleri inconveniens penitus reputandum est. Illi denique qui ob suam ignorantiam incertumque experimentum vel potius propter minus perfectam considerationem, quam in huius artis virtute convenientia sive diversitas atque id genus consistat, nullatenus assecuntur, etiam que ex hiis efficiuntur posse auferre neminem estimant; quare, cum principales nature semper nullo prohibente quod sui proprium est ordinis ad effectum perducant, earumdemque effectus necessarios et quibus nulla valeat ratione resisti fore existimant. Taliter etiam in astrorum prenotione accidere putaverunt. Unde hanc quasi secundam naturam efficacem et indeficientem cui nullus resistere, quam nullus variare in aliqua sua operatione valeat, cum eius effectus ex necessitate quantum ad ipsos contingere videatur, appellant. Cum autem evidentissime constet hanc futurorum prenotionem non tam errore teneri, nec omnes illius species erroribus implicari, quid demum ex hac efficiatur, quibus etiam modis que innovantur repelli valeant diligentius restat aperire. Sin autem ratio singula tradere non valeat, quantum tamen possibilitas contulit exhibere non fugiat. Quod si minimum id reperietur, minoris profectus ut in brevius redigatur non censemus. Cuius rei etiam in arte que salutem conservare demonstrat non minimum habemus exemplum. Licet enim phisica non omnium hominum salutis sit occasio, cum sit tamen quorumdam, appetenda sui sui] sua V1 utilitate videtur, quia ex hac totius humane complexionis pendet solatium. De operatione igitur et renovatione quam ex hac arte perpendunt tractaturi, Egyptios horum veritatem assecutos eligimus imitari. Ipsi enim tota intentione summoque studio adnitentes astrorum notitiam phisice quodam modo equitare voluerunt. Numquam enim morbos mederi vel que ex hoc circulo procedunt noxia devitare docerent, nisi que futura erant auferri vel permutari posse cognovissent. Illi denique hanc possibilem variationem, postquam futura presciuntur, scientiam firmam preexsequenda utilitate illi se adherentes statuerunt, quoniam ex astris alterationem prodire, ex circulo innovationem innovationisque rationem indubitanter procedere cognoverunt, nec minus etiam, quia corpora et infirmitates in eadem complexione vel compositione non subsistant.

Est itaque huius artis officium scire que retulimus, venturos et etiam morbos expellere phisicum est. Mechanici mechanici] mathematici V quoque, sicut qui nigromantie intendunt et qui qui] add. et del. ad M aliis adiurationibus seu cartarum cartarum] caracterum V inscriptione vel quolibet verborum genere de futuris tradant, nullum omnino infortunium quod ex huius circuli natura imineret futurum prevertere potuerunt, necdum tamen ab hoc resipiscunt consilio. Nos precipue ab hiisdem, cum ea que futura previdentur, ut supra ostendimus, posse preverti dubium non sit, que ex hoc circulo ventura creduntur ex preteritis iudicantes, sumamus exemplum. Medicus enim postquam corporum qualitatem et complexionem nature, preterea causam notam habuerit, medica