Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 101v

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 101v …

portat.

Libra Libra] vac., i. m. M communiter mutabilis et inconstans, in primo et in medio temperiem, in ultimo aquas, a sinistris ventos, a dextris humorem habet et frugibus prestat ⟨humorem⟩ humorem] B; i. m. M (perhaps other hand); alibi prestat mortem i. m. M (other hand).

Scorpius Scorpius] vac., i. m. M principaliter igneum igneum] igneus V, tonitrua, corruscationes, calorem, in primo humorem, ventos et nives, in medio temperiem, in fine turbines et terre motus, a sinistris calorem et ventos, a dextris humorem assumpsit.

Sagittarius Sagittarius] vac., i. m. M communiter ventosus, in cuius prima parte humor et nives, in medio temperies, in fine calor et etiam ignes habentur. A sinistris ventus et siccitas, a dextris humor hymor] add. et del. sin M, sed inconstans prevalet.

Capricornus Capricornus] vac., i. m. M generaliter calescit et humectat, in prima parte siccitas et calor noxius, in medio temperatus, in fine quidem imbribus redundat. A dextris et a sinistris humorem habet, sed modicum.

Aquarius Aquarius] vac., i. m. M universaliter aquis plenus et frigore. Pars prima humorem, media temperiem, ultima ventos emittit. In sinistris nimium adustio, a dextris equalitatis modus et constantia perdurat.

Pisces Pisces] vac., i. m. M principaliter frigidos ventos habe⟨n⟩t habent] V. In prima parte temperiem, in medio humorem, in in] add. et del. c M fine calorem, a sinistris ventos, a dextris aquas emanat.

⟨II.14⟩ ⟨De singulis anni temporibus, mensibus et diebus quid accidat⟩

⟨H⟩iis Hiis] i. m. M de partibus signorum suo ordine digestis, quid singulis anni temporibus et mensibus et diebus sit futurum tribus ex locis considerandum occurit. In primis ergo alestina alestina] alestima V1 et izeibel izeibel] izerba B; izibel V; ictibel, corr. ex ictimel V1, conventu⟨m⟩ conventum] V1 scilicet Solis et Lune et oppositionem, antequam singula anni tempora, equinoctialium scilicet et tropicorum principia ingrediatur signorum, velud supra docuimus, intueri oportet. Gradum etiam conventus aut oppositionis que Solis ingressum in predicta signa signa] add. et del. ac M precedit, ut quod eorum vicinius accidisse, latere non possit. Clima etiam quod libuerit et civitatem eam eam] eque VV1 perscrutari necesse est. Amplius ascendens eiusque cardines eadem hora, sicut in nativitatibus fieri precipitur, convenienter locandi sunt sunt] sup l. M. Quibus itaque dispositis conventus aut oppositionis gradum et eius stellam ministram, cardinem quoque sequentem ipsius minister minister] ministrum V1 , quotiens quidem singulis temporibus accidat sollicite perscrutamus, quemadmodum et in eclipsi diligenter intueri debemus. Quecumque igitur stella in predictis locis plurimum aut fortiorem obtinuerit principatum, ipsius ducatus et significatio secundum ipsius proprietatem tribuetur. In eo autem loco quomodo se habeat et qualiter aliis ⟨se⟩ se] V1; sup. l. M (perhaps other hand) applicet stellis et ab eis respiciatur notabi[u]s notabius] notabis VV1. Si enim in ipsam a loco fortiore fiat respectus, ipsa virtutem et motus impendet. Sed si cum ea iungatur, alteratur natura eiusque virtus permiscetur et secundum admixtionis modum tota significatio futura est.

Secundario autem, si que singulis mensibus fiant quis prescire laborat, ex conventu et oppositione que singulis mensibus accidunt studiosius hoc modo inquisitor reperiret. Si enim quid de ducatu et significatione eorum que singulis temporibus sunt futura prediximus /101vb/ ex conventu antecedente manare perpendes, prout ipsius ratio postulat, ea que singulis ⟨mensibus⟩ mensibus] VV1 futura imminent usque ad illius temporis finem iudicabis. Si ex oppositione precedente fieri cognoveris secundum oppositionis naturam, usque ad illius quarte terminum iudicandi modus servetur. Gradus deinceps tam conventus quam oppositionis et eius loci potentior, stella ascendens ascendens] corr. ex ascende M, etiam eiusque cardines et eorum ministri ea hora notanda sunt. Que igitur stella in hiis locis plurimum sortietur principatum, erraticarum stellarum applicationem et recessum ceterasque figurarum proprietates in earum locis, quos denique ventos ex propria et signorum in quibus discurrunt natura et in quam partem eos concitent intueri precipimur. Lune preterea latitudo ⟨eiusque disgressio⟩ eiusque disgressio] VV1; eiusque disgregsio i. m. M (perhaps other hand), in quam ventorum scilicet declinet partem donec a loco lucis separetur, eque consideranda sunt. Ex quorum omnium coniunctione eorum que singulis mensibus ex ventorum motu et ceteris que generantur sunt futura, quis etiam prevaleat significatione ducemus.

Tertius itaque modus ceteris subtilior quid singulis diebus ex ventorum impulsu et pace aut incremento sive diminutione accidat secundum alternos Solis et Lune modos insinuat. Nec solum ex eorum conventu et oppositione, verum etiam ex eorum status alterna diversitate inter conventum et oppositionem hoc idem poterit discerni. Ab eorum videlicet medio, quando Luna dicotomos usque ad conventum et oppositionem quod est atharbe atharbe] atarbe VV1 qui locus apud Arabes mouzaa alnairam mouzaa alnairam] corr. ex mouzoaa alnairam M; mouraa alnarram B; mouzia alnaata V; moucaa alnairam V1, id est locus luminis vel refulgens, potest dici, et hoc est donec medium Lune corpus luce resplendeat, que [quod] quod] om. V1 alteratio triduo ante conventum et triduo post post] sup. l. M, quarta scilicet lunaris corporis et ipsius tres quarte, dum videlicet in trigono aut exagono a Sole distiterit, frequentius sumit exordium. Tunc denique stellas erraticas stellas erraticas] BMVV1. Stellas erraticas should probably be corrected into stelle erratice earumque loca, utrum scilicet in trigono aut exagono a signo Solis et Lune consistant, ascendens quoque et cardines, stellarum etiam respectus earumque applicationes notande sunt, ut ex horum omnium consideratione ducis conveniens sequatur electio. Ipsius enim virtus et nature proprietas, eiusdem que est ⟨cum⟩ cum] VV1 stellarum et signorum virtute communitatis affinitas eorum que circa aera ex ventorum flatu et huiusmodi singulis innovantur diebus iudicium revelabit. Preterea fixarum modus modus] motus V et status, quarum videlicet evidentior serenitas et maior sentitur efficacia, prout, inquam, oriens aut occidens inhabitant, predicta declarat. Maior namque ac inprovisus eventus ex harum significatione procedit. Cum enim Soli et Lune conveniunt, ut eisdem in aliquo iunguntur, significationis particeps facte, turbam et et] vel V1 quietem denuntiant. Luna enim in cardine pluvias et nives modosque ventorum vel mutationes, prout ipsius digressio vel latitudo in aliquam quatuor partium que principalibus conveniunt ventis declinat, et ipsius partis ventos alternat. Notandum denique, quoniam quoniam] add. et del. generalis M prima et generalis eventus occasio, cum Sol videlicet quartarum initia discurrit, efficatior esse videtur; que autem sequntur particularibus et cotidianis causam prestant. Amplius horum omnium evidentior sequetur effectus,