Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 108r

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 108r …

tarium et id genus, navium navium] V; sup. l., corr. ex innatum M (perhaps other hand); in navium B item et domorum structuram docet, in omni demum lignorum genere archictectorem laudat. Saturni itaque respectus nautam vel aque ministrum circa domos aut balnea, cocum etiam quandoque demonstrat. Iovis iterum respectus de equestri sepius ordine vel regis cubicularium aut caponem dicit, decimarum et huiusmodi reditus presidem aut sutorem innuit.

Quod si si] add. et del. dica M ducatum due stelle obtineant obtineant] add. et del. ut Venus M, utpote Venus cum Mercurio, cantorem mag⟨n⟩um magnum] V aut citharistam, rithimicis intentum, versibus, melodiis et cantibus, eris non minus opificem, quandoque etiam stellarum stellarum] sellarium V. Should stellarum be corrected into scellarum? Cf. Du Cange et al., Glossarium mediæ et infimæ latinitatis, Niort, L. Favre, 1883-1887, vol. VII, col. 499c: SKELLA. Tintinnabulum, campanula. See also scella, schela etc. aut simulacrorum conditorem vel presulem et id genus declarat, precipue altero alterius occupante locum. Cum enim sic se habeat, erit qui nascitur mulierum venalium expositor, fidicen, instrumentis iocosis peritus, pictor, derisor, cantionum inventor. Saturni namque respectus cum predictis [et] et] om. V que sunt mulierum ornamenta vendet. Iupiter quoque ipsum respiciens causidicum, propriis ⟨post habitis negotiis in presentia regum semper instare manifestat aut scolarium doctorem⟩ post… doctorem] V et in vulgaribus sollicitum negotiis et hiis similia. Mercurius vero cum Marte communiter ducatum obtinens simulacrorum, eris, ferri artificem instruit, lapides sculpit, arma dealbat, iracundus, discors, seditiosus, fornicator, maleficus et cirurgie cirurgie] corr. ex cirugie M professor vel regum notarius erit. Saturni iterum respectu favente sepulcra spoliat, rapine et furtis deditus, abdita montium inhabitat, ebrietati amicus. Si vero Iupiter adsit testis, arma et duella diliget, nautam et solitarium prodit corporisque inconstantiam, nam in mercando alienam pecuniam prestat. Mars quoque cum Venere dux existens nicromanticum, magum, mirabilium actorem, medicum etiam, sed etiam tinctor et species vendet medicas, in auro, argento, plumbo fabricando peritus, agricola, cum armis iocabitur, medicaminum confector. Saturni denuo respectus animalia ad immolandum templis inducet, mortuos sepeliet, funebres cantus exequetur. Iovis enim respectus oratoria edificat, eisdem assiduum facit, in desponsandis mulieribus sollicitus sollicitus] solcitus M, de quorum effectu vite necessaria extorquet, deliciosus, mentis dissolute, divinator et augur profertur.

Non minus quoque et signa stellarum que officia administrant predicta⟨m⟩ predictam] V; predicta, corr. ex predicte M figure proprietatem indicant et officiorum differentias exponunt. Que enim formam representant humanam, et que ad humanos usus pertinent et quibus humana indiget vita perfecte adiuvant. Que autem ferarum et quadrupedum formam pingunt, mineriarum, negotiationum et totius archi⟨tec⟩ture architecture] BV magisteria tuentur. Solstitialia quoque et equinoctialia si duces obtineant, eum qui nascitur linguarum interpretem, translationis scilicet et variationis et variationis] i. m M, et geometrie, etiam et agriculture preficiunt et eorum que ad templorum domos attinent magisterium et sollertiam sollertiam] corr. ex sollertium M iuvant. Signa item humida et sicca sicca] frigida V But cf. Ptolemy, Tetrabiblos, ed. and tr. F. E. Robbins, Cambridge (Mass.)-London, 1940, pp. 390-391: ‘the terrestial and aquatic, activities in or with liquids’ super aquas negotiari, sicut est naves facere aut hiis preesse, mortuos inhuma[na]re inhumanare] inhumare BV /108rb/ portendunt. Luna namque signa que negotiis preficiuntur obtinens vel post conventum Mercurio applicans, in Tauro scilicet et Capricorno et Cancro, nicromanticum parit parit] add. et del. in Sagitario quoque aut Piscibus M, sacris sacris] add. et del. in sa M inservire, ydromantiam et id divinationis genus intueri. In Sagittario quoque aut Piscibus litteris et grammatica instruit, nicromanticum docet, malignos etiam spiritus de loco ad locum impellit. In Virgine quidem et Scorpione nicromanticum et astrologum docet, occulta revelat, futura predicit. In Libra vel Ariete vel Leone litteris peritum, sompniorum expositorem, magicisque instructum artibus attestatur.

Hiis demum que ad officiorum qualitates et qualitatum varietates discernendas necessaria videbantur expositis, eorumdem constantiam, dignitatem et honestatem stellarum fortitudo que huic negotio presunt declarabit. Stelle namque huius professionis duces orientales et in cardinibus summam negotii prudentiam et pre ceteris omnibus instructum, occidentales autem et ⟨a⟩ a] V cardinibus cadentes ineptum et vilem, sub alterius disciplina significant officium. Fortunatorum quoque respectus levissimum et honestum, laudabilem nec in eo decipi permittunt permittunt] add. et del. si vero Saturnus impedimentum prestet M. Infortunia infortunia] add. et del. quoque M vero et eorum respectus econtra rerum etiam et substantie detrimentum portendunt. Si vero Saturnus impedimentum prestet, frigus, dilatio atque pigritia in causam venient venient] add. et del. incomoda M. Quod si Mars, metus et destructio destructio] detractio B irruent. Si autem utrique, nulla aberunt incomoda. Horum tamen omnium augmentum sive diminutio ex VII stellarum qualitatibus que videlicet professionibus dominantur earumque locis a cardinibus perscrutari possibile est. Oriens quoque eorum vel occidens similiter idem et eodem modo insinuant.

⟨IV.5⟩ ⟨De utriusque sexus coniugio⟩

⟨V⟩irorum Virorum] V nuptias et ipsorum coniugium aut desponsationem lunaris equalitas in ipsorum nativitate, si consideretur consideretur] corr. ex considerentur M, manifestius indicabit. Quod si duas circuli quartas orientales optineat, ab ascendente videlicet ad medium celum vel ab ad] add. et del. l M ascendente ad terre cardinem, et hic infra annos nuptias celebrat aut iam grandevus iunioris vinculo tenebitur. In reliquis autem quartis occidentalibus, adultos expectabit annos aut rugose conubia deceptus lugebit. Adusta quoque Luna et in Saturni respectu post nimium sollicitudinis laborem thalamos et conubia parat aut nunquam fieri testatur. In unius autem autem] add. et del. eo M figure vel corporis signo eadem existens et in alicuius planetarum conventu unam, in bicorpore vero vel biformis nature et in conventu plurimarum multas ducturum designat uxores. Fortunate quoque in ipsius Lune conventu vel respectu bo