Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 97r

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 97r …

et lege pro aeris quo quo] corr. ex que M fruuntur calore aut frigore aut temperantie communitate, qui singula ad sui similitudinem reducere conatur. Ex horum itaque augmento vel diminutione in singulis regionibus et locis pro terre altitudine sive depressione aut medio statu, preterea ex huius vel huius maiori affinitate que predicta sunt variantur. Cuius cuius] corr. ex cum M rei exemplum in promptu habemus. Multi namque hominum ex maris vicinitate naute officium sortiuntur, alii quieti et paci dediti, quoniam quam incolunt terra multis fructibus et ceterorum copia bonorum redundat. Climatum similiter convenientia ad signa supra se transeuntia refertur. Singulorum namque climatum climatum] add. et del i M natura ex signis signis] sigmis M que horum participant et ex stella que huius consilii dominatur procedit. Nec est presentis tractatus singulorum proprietatem climatum communiter et proprie discutere, verum huius rei facienda est divisio. Exponemus etiam uniuscuiusque partis naturam secundum regiones et civitates expressa veritate, prout signa et stelle eorum proportionem et dominatum retinent.

⟨II.3⟩ ⟨Que regiones et gentes quibus stellis ⟨aut domibus aut ternariis⟩ aut domibus aut ternariis] V1 (cf. f. 45v and f. 47v); i. m. M (f. 97r). conveniant et quid proprietatis ex hiis contrahant⟩

⟨I⟩n In] i. m. M superiori libro zodiacum secundum circulos tres et secundum partes quatuor quas ternarios vocant divisum esse retulimus. Est enim primus ternarius Arietis Arietis] corr. ex Ariestis M, Leonis et Sagitarii, ab occidente septentrionalis. Eius consilii moderatorum primus Iupiter, quia est septentrionalis, Mars enim sequitur hunc, quia est occidentalis. Secundus ternarius Taurus, Virgo, Capricornus, australis quidem ab oriente. Eius bonitatis primus custos Venus, quia est australis, post hanc sequitur Saturnus, quia est orientalis. Ternarius quidem tertius Gemini, Libra, Aquarius et est septentrionalis ab oriente. Eius consilii primus actor Saturnus, quia est orientalis, primo primo] post BVV1 hunc sequitur Iupiter, quia est septentrionalis. Quartum autem ternarium Cancer, Scorpius, Pisces conficiunt, australis quidem ab occidente. Eius prosperitatis primus custos Mars, quia est occidentalis, hunc Venus sequitur qui⟨a⟩ quia] BVV1; add. sup. l. vel quia M (other hand) australis est.

Cum igitur partes iste ut iam supradictum est cognitioni subiaceant, terram habitabilem et quod ex ea incolitur in partes quatuor restat dividere. Terminus igitur igitur] add. et del. l M partitionis huius in longitudinem a nostro mari quod Hercules divisit, a mari scilicet Rutheno vel potius potius] iter, but then del. M Britanico, usque ad orientis orientis] corr. ex orientes M montes et horum sequentia distenditur. Sed hec inter austrum et aquilonem notatur divisio. Partitio autem latitudinis secundum lineam que transit ad mare Ganuz Ganuz] Ganuz M; Gamir B; Egeum V; Gamic V1 et Minetiz Minetiz] Minecir B; Vimetic V1; om. V et Medorum et ad mare parvum, Tirenum scilicet, distenditur. Hec itaque linea occidentem et orientem sequestrat. Verumtamen hee due linee se intersecantes in quadrifaria terre habitabilis habitabilis] corr. ex habilis M (other hand) divisione conveniunt. Que quatuor partes secundum ternariorum quatuor sectiones considerari debent.

Habitabilis igitur loci prima partitio que videlicet in⟨ter⟩ inter] V1 septentrionem et occasum locatur has continet regiones et urbes que sunt terra videlicet occidentalis et quod est inter Paludes et Eufratem, Roma Romanorum etiam tellus, terra Gaditana, Suevia et Francorum regio, que ⟨omnia⟩ omnia] V1 communi nomine Europa nuncupa⟨n⟩tur nuncupantur] V1. Pars autem /97rb/ altera huic opposita que est australis ab oriente Scitiam et Aracusam Aracusam] BVV1; corr. ex Arcusam M (other hand) et Scotiam habet que communi nomine Maior Asia dicuntur. Pars itaque septentrionalis ab oriente est terra Alhara Alhara] Alham V; sup. l. id est Sentonia M (other hand), dextra scilicet ab Asia, et dicitur Alausconia. Pars autem huic opposita, videlicet australis ab occidente, terra Ethyopum que Libia dicitur.

Igitur quod quod] BV1; corr. ex quid M infra has extremitates et has quatuor partes concluditur ad medium terre habitabilis se extendit. Partium autem altera[m] alteram] altera VV1 alteri opposita est. Nam et Europa que septentrionalis septentrionalis] add. et del. dicitur M est ab occidente Indie Ma⟨io⟩ri maiori] VV1; corr. ex mari, then del. M (other hand) que est australis ab oriente opponitur, prout utriusque proprietas et nature alteratio exigere videtur. Et in hunc modum reliqua. Unaqueque iterum quarta in duas se dividit partes. Unde singule portiones ipsius proprietatis ternarii, cuius dominus sibi erit affinior, participant. Nam quod iuxta terminorum terminorum] BVV1; terminiorum M fines consistit quarte illius quam idem ternarius defendit generali qualitate qualitate] qualitati V communicat. Quod autem versus terre habitabilis medium continetur secundum stellarum que ipsius ternarii consilium administrant naturam et modum se habere necesse est. Mercurius vero in hiis extremitatum extremitatum] corr. ex extremitatibus M finibus a medio terre remotis nichil communicatis specialiter assumpsit, cum totius ternariorum ternariorum] BVV1; corr. ex tenariorum M (other hand) beneficii quod partibus terre habitabilis subservit generaliter particeps exstat. Quemadmodum tamen quandam quandam] quedam VV1 ipsorum communis moderatio atque proprietas in omnem ⟨singularum⟩ singularum] VV1 partium se accomodat accomodat] accomadat M naturam, ipse itidem mediarum particeps factus regionum hiis conveniens et configuratus accedit.

Prima itaque istarum quatuor est septentrionalis ab occidente Europa, et inhabitatur communicatque ternario quam quam] quem VV1 Aries et Leo et Sagittarius componunt. Hanc huius ternarii domini moderantur, primum Iupiter, Mars postea, si orientales fuerint. Est etiam et in hac earum quarta portione in terris et regionibus et gentibus Britannia, Galicia, ⟨Germania quam quidam Sclavoniam nominant, Constantinopolis, Italia, Galia⟩ Germania… Galia] VV1, Sicilia, Apulia, Malta et etiam Hyspania. Harum, inquam, regionum incole ex istius potissimum ternarii, sed etiam stellarum que earum dominantur sexu masulino in elatione conveniunt. Sunt enim sublimis animi, dedignantur subiugari, libertatem appetunt, arma concupiscunt, laboris patientes, nec tamen regiminis periti, superbi, decens decens] corr. in decentis M (other hand) ornatus et hec Iovis et Martis dono qui hunc ternarium moderantur. Sed quoniam ternarius iste in principio masculus, femina quidem in fine, quidam eorum nullatenus zelo mulierum ducuntur, sed impudenter se appetunt, nichil turpe commisisse se estimant. Est enim in eorum corporibus quedam mollities, quamvis animo sint viri silvestres, feroces, animo feris similantur. Harum itaque regionum quibusdam, videlicet Britanii Britanii] Britanie V, Galicis Galicis] Galicie V, Sclavonis Sclavonis] Sclavonie VV1, Aries et Mars precipue iminent et eorum nature communicant. Quare earum incole turpiter et depravando locuntur, animosi, primos bellorum impetus amantes, operibus bonis student, fide vigent, cognatos diligunt, nichil bonum vel laudabile preponunt preponunt] postponunt VV1. Italiam demum, Apuliam,