Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 89r

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 89r …

⟨I⟩ Incipit Quadripartitus Ptholomei liber, cuius prima pars XXVII habet capitula Incipit ⟨…⟩ capitula] i. m. M (at the bottom; perhaps other hand)

⟨I.1⟩ De hiis communiter que ad totum librum pertinent

⟨I.2⟩ Quid potissimum per astronomiam valeat quis assequi

⟨I.3⟩ Quanta sit utilitas ex futurorum prenotione

⟨I.4⟩ De natura VII stellarum mobilium

⟨I.5⟩ De fortuna et infortunio stellarum

⟨I.6⟩ Que sint mascule, que muliebres

⟨I.7⟩ Que diurne, que nocturne

⟨I.8⟩ De virtute stellarum secundum locorum diversitates et earum mansiones a Sole

⟨I.9⟩ De natura stellarum que in zodiaco consistunt et de diversitate earum virtutis

⟨I.10⟩ De virtute stellarum quarum simititudines et figure a dextris Dextris should be corrected into sinistris. Cf. M, f. 93r, i. m. (perhaps other hand) zodiaci deprehenduntur

⟨I.11⟩ De virtute fixarum quarum similitudines et figure a sinistris sinistris] dextris V zodiaci notantur

⟨I.12⟩ De virtute temporum anni

⟨I.13⟩ De natura quatuor partium mundi

⟨I.14⟩ De signis mobilibus et fixis et de bicorporibus et de equinoctialibus et tropicis

⟨I.15⟩ Que signa sint masculina et que feminea

⟨I.16⟩ De diversis signorum aspectibus secundum lineas que in circulo disponuntur qui sunt oppositio, tetragonus, trigonus, exagonus

⟨I.17⟩ De signis altis, de humilibus, que iniungentia, que obtemperantia dicantur

⟨I.18⟩ De signorum diversitate et convenientia in alterno eorum respectu et si qua est inter hec alia similitudo

⟨I.19⟩ De signorum diversitate qua tam respectu quam alio modo differunt

⟨I.20⟩ De domibus VII stellarum mobilium et earum causis

⟨I.21⟩ De ternariis et earum earum] eorum VV1 dominis

⟨I.22⟩ De regnis VII stellarum

⟨I.23⟩ De terminis VII stellarum erraticarum secundum Egyptios

⟨I.24⟩ De terminis secundum Tholomeum

⟨I.25⟩ De partitione uniuscuiusque signi in XII partes

⟨I.26⟩ De almuwega almuwega] almuevega B; almuvea V stellarum stestellarum M et earumdem luce

⟨I.27⟩ De applicatione et recessu stellarum in conventu et extra

⟨I.1⟩ ⟨De hiis communiter que ad totum librum pertinent⟩

⟨I⟩uxta Iuxta] i. m. M providam philosophorum assertionem quos videlicet in prescientia futurorum astris signa prebentibus auctoritas prisca commendat, experientia demum approbat approbat] corr. ex approbabat M , duo prima et principalia fundamenta in quibus ars ista tota versatur esse confirmant. Sui quidem substantia maxima cum in cognitione venerint sui merito veneranda. Primum igitur est prior et dignior ⟨pars⟩ pars] V que Solis et Lune, erraticarum etiam quinque stellarum compositionem vel formam in prima earum creatione sibi attributam comprehendit notitia notitia] notitiam BV, diversitatem etiam status, similiter earumque mansiones in cursu modoque currendi, loca quoque earumdem quibus a se differant, quantumcumque singule a terra distare credantur. Alterum siquidem est propriam earum naturam diversosque sue operationis in rerum mundanarum mundanarum] humanarum V permutatione modos, suas videlicet alternando figuras, status etiam sui variationes ad plenum dinoscere.

Sed id quod propositum est expositione vera et firma et probabili redundat. De hoc enim in libro nostro maiore qui Almaiestin Almaiestin] Almagestim B; Almagesta V inscribitur /89rb/ prout prout] add. et del. earum M figurarum proprietas requirebat primaque illarum compositio exigebat et tractatus qualitas permittebat, singulorum rationes propriis supponendo locis, pro posse pro posse] proposse M nostro tractavimus nichilque quod appositum operi lucem, relictum obscuritatem inferret pretermittentes ad finem perduximus. Illud autem quod secundo statuimus loco a prima prima] primo V valde dissidet, longeque longeque] add. et del. tractandum M aliter tractandum videtur elementorum inconstantia ex quibus mundane fabrice moles humana etiam subsistit natura resistente. Ea namque per se nichil procreant nichilque ab aliis seiuncta perficient nec unquam in eodem statu veluti ea de quibus sermo est in se aut in sua stabilitate uno eodemque modo subsistunt. Ideoque plenam et perfectam huius discipline cognitionem graviter quis attingit. De hoc igitur in hoc libro prout existimatio omnimoda subministrat atque huius artis ratio demonstrat, singula congruo locantes ordine, dum illorum voluntati satisfacere curamus qui hoc solerti perquisitione indagari non desistunt, inquantum nostrum sufficere poterit ingenium, tractare disponimus. Quamvis enim res hec in tantum sit ardua ut nullatenus ad finem omnino perduci valeat, non tamen videtur conveniens desistendum, sed potius ea que possibilitati nostre non repugnant et quorum effectus variatio frequens sive diversitas in hoc nostro circulo habita que futura sunt manifestat exponere dignum iudicamus. Huius autem tam excellentis artis occulta profunditas eiusque tam angusta et incomprehensibilis exercitatio, ut ab humano ingenio eam impossibile sit amplecti, ex ineffabili subtilitate eiusque admiranda quasi quadam divinitate videtur contingere vel accidere. Longe enim ab humano sensu remota est et corpoream transcendens transcendens] transce dens M naturam quasi ultra hominem eminus cernitur. Quotiens itaque cuiuslibet artis sic difficilis et laboriosa fuerit assecutio, ut absque diurna diurna] corr. ex diuturirna M; diurturna BVV1 exercitatione penitusque scolaribus scolaribus] V. But cf. Roger Bacon, Opus Maius, ed. J. H. Bridges, vol. I, London, 1897, p. 244: penitusque secularibus libera. This reading makes sense. B, M and V1 give rather scolaribus, but secularibus is also possible (especially for B). libera et infructuosis expedita curis ad hanc nequaquam valeat quis aspirare, vel ubique vel in maxima parte minus possibile sit probabiles sive necessarias rationes pretendere apud non minimam totius populi partem, maxime tamen apud huius professionis imperitos; horum que subiecta sunt alterum nullatenus poterit defraudare. Aut enim istud studio assequi et sub scientia comprehendi posse negant, aut omnino nichil et unquam futurum esse esse] i.m. M suis falsis assertionibus impudenter affirmant. Huius denique discipline de qua agere instituimus pars altera tam certo patet experimento, cui postposito balbutiente et muto nullus unquam refragari presumat. Alterius autem partis sic permixte et involute cause obscuritatem generant, ad quod etiam accedit angustissima ingenii eorum paupertas qui hoc sibi presumptuose ascripserunt. Hoc igitur errore decepti qui philosophie inimicantur, hanc igitur negligentes pro nichilo reputant eiusdem professores professores]professionis V gregem, magistrum erroris nuncupant. Ne igitur in tam liberalem artem ulterius nullo obviante invehi se gaudeant,