Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 93v

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 93v …

de causa discurrit et multus efficitur. Estus enim nimios calores generat. Sol enim tunc altiora concendit concendit] conscendit BV; concedit V1 signa propriorque nobis efficitur. In autumpno quidem nimia siccitas procreatur. Minuitur namque calor et recedunt estatis estatis] etatis M ardores, humorem penitus haurientes. In hyeme quoque summa dominatur frigiditas. Sol enim remotior nobis factus nos calore privatos a longe despicit.

Sed quoniam zodiacus in modum circuli constituitur, cui nemo natura compositionis repugnante principium vel finem assignare novit, signorum calculationem ab Ariete, in hoc enim equinoctium ratio semper fieri postulat, exordiri maluerunt. Ver etiam in eo principium sumit, a quo omnibus terre nascentibus causa et vivendi exordium conferri creditur. Preterea, quoniam in humoris habundantia, necnon etiam in calore et mollitie nutricationis et infantie, quam vitam priorem Arabes Arabes] corr. ex Arabens M nominant, similitudinem[que] similitudinemque] similitudinem V1 retinet, hunc in ordine temporum voluerunt precedere. Secundam postea vitam vel potius etatem secundo tempori, scilicet estati, comparant; adolescentis natura natura] corr. ex naturam M enim que debitum sexus iam absolvit calidissima calorisque statum in hac assequitur. Consequenter vero tertiam etatem tertii temporis nature, que primo primo] post VV1 caloris abscessum humores humores] siccitatem V multiplicat, attribuunt. Autumpnus namque humorem ⟨arborum⟩ arborum] V; arbor V1 imminuit, herbas desicat et folia depellit. Extremam denique vitam sive ut diximus etatem quarto tempori, hyemi, ascripserunt. Deficit deficit] iter, then del. M enim calor et extingitur frigusque convalescit.

⟨I.13⟩ ⟨De natura quatuor partium mundi⟩

⟨N⟩unc Nunc] i. m. M de virtute quatuor partium partium] add. mundi sive V orizontis, terminos etiam ex quibus venti quatuor oriantur disserendum. Pars itaque orientalis quam Almassaric Almassaric] corr. ex Almassarec M; Almuserec V nominant maxima siccitate convalescit. Sol enim suo ascensu que humida sunt exsiccat, noctis etiam humores exhauriens superius elevat. Ventus quidem ex hac parte veniens attractive virtutis et sicce ab illis Azabe, a nobis Eurus nuncupatur.

Pars quidem australis calidissima pro diuturna videlicet Solis mora eiusque in medio celi tarda conversione, cuius circuli digressio ad hanc terre partem que incolitur se inclinat. Eius ventus calidus et siccus quem Arabes Ianubi Ianubi] Zanubi V, a nobis Auster vocatur.

Pars autem occidentalis ab illis Almagrib dicta multo humore redundat. Humor enim a calore Solis exhaustus et eo prevalente dispersus totus in hanc se recipit partem et in eius occasu omnia que desiccata fuerant humectari incipiunt. Ventus eius humidus et fovens ab illis dicitur Dabor, a nobis Zephirus describitur.

Pars deinde septentrionalis quam Semeli Semeli] Semech B dicunt nimie frigiditatis asperitate congelatur congelatur] corr. ex congelatus M. Ab hac enim Sol longe discurrens ipsam suo calore fovere desinit. Istius preterea orizon partis cardini terre, qui in naturam a superiore celi cardine differt, vicinior sive potius equidistans comprobatur. /93vb/ Huius quidem ventus frigidissimus et omnia cohercens quem Arabes eiusdem partis nomine Semeli dicunt, nos vero Circium vel Aquilonem nominamus.

Istarum igitur partium earumque partium partium] ventorum V; proprietatis V1 cognitio maxima, sed in temporum moderatione eorumque natura discutienda sumopere lucem prestat. Ex hac enim temporum diversitas diversitas] diversitate V quid etiam in locis vel etatibus ex communi stellarum diversitate soleat accidere evidentius ostenditur. Singulares tamen partium proprietates expressius et absque totius erroris nebula propalari non possibile confitemur. Est namque communis considerationis hunc calorem illo vel humorem hodiernum hesterno et hiis similia secundum augmentum augmentum] agmentum M vel diminutionem discere, verum naturarum ⟨diversitates⟩ diversitates] VV1 et que sunt hiis opposita ad unguem deprehendere nisi ut supradictum est [nisi] nisi] om. VV1 citra verum aut gravissimum aut impossibile iudicamus, sicut apparet in medico. Cum enim calor modum excesserit, necesse est ut opposito refrigescat aut si siccitas, quatinus humore foveatur quod, prout equalitatis ratio postulat, aliter quam supradiximus fieri non poterit.

Nunc de singulari signorum proprietate in circulo et quid inter se, quid etiam cum Sole et Luna conveniant vel differant a communitate et differentia ⟨signorum⟩ signorum] VV1 incipientes disseremus.

⟨I.14⟩ ⟨De signis mobilibus et fixis et de bicorporibus et de equinoctialibus et tropicis⟩

⟨S⟩equitur Sequitur] i. m. M de tropicis signis, de equinoctialibus, de firmis que etiam sunt bicorpora bicorpora] add. sunt vel communia V.

Tropica sunt duo quorum alterum, videlicet Cancer, principium estatis, alterum hyemis exordium, scilicet Capricornus, accelerat. Que ideo tropica dicuntur, quoniam Sol cum eorum principia ingreditur mutatur tempus. Fit quidem estas in primo Cancri, hyemps vero in principio Capricorni.

Eodem quoque modo duo ⟨equinoctialia⟩ equinoctialia] BVV1, horum videlicet alterum videlicet alterum] inv. V1 ⟨Aries veri⟩ Aries veri] BVV1; ... i. m. M (this part of the sentence is illegible because of the binding of the manuscript), alterum, scilicet Libra, ⟨autumpno principium⟩ autumpno principium] BVV1; a principio i. m. M (this part of the sentence is barely legible because of the binding of the manuscript) tribuit Eodem... tribuit] i. m. M. Hec autem talia ob hoc nomina nomina] corr. ex nomine M sortiuntur, quoniam Sol in Arietis et Libre primo ingressu ubique terrarum dies noctibus adequat, quod equinoctium dicimus.

Firma sunt quatuor, alia vero vero] add. et del. cor M quatuor bicorpora nominantur. Fixa autem sunt ea que duo equinoctialia et duo solstitia et duo solsticia] i. m. M in signorum ordine postsequntur. Que sunt Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius. Hec autem ideo hoc nomine describuntur, quia Sol per ista discurrens statum quidem eundem optinet tempus, sive sit ver, sive estas, vel autumpnus, vel hyemps; eorumque naturas, humorem videlicet aut calorem etc., prout singulis attribuitur, immutabiliter conservat. Non enim ab hoc in illud ut fit in ceteris transit. Huius autem rei manifestum prestat argumentum temporum constantia in predictis signis omni temporum curriculo curriculo] add. et del. pri M succedente.

Ea vero sunt bicorpora que, ut ordinationis ratio postulat, firma sequntur signa. Hec sunt Gemini, Virgo, Sagittarius, Pisces. Et quoniam alterius quam sui temporis nature participantia effecta sunt, hoc nomine declarantur. Hec etiam inter signa fixa et mobilia quasi medium quoddam optinent, cum fixorum finem tropicorum tropicorum] corr. ex trorpicorum M exordia participando assumant, qua de causa gemine participia dicuntur nature.

⟨I.15⟩ ⟨Que signa sint masculina et que feminea⟩

⟨C⟩um Cum] V totus signorum numerus XII non excedat, sex eorum astrologi