PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 109r

Facsimile

diametri que est sexagesimarum 30. In secunda vero vero] parte add. et del. A tabula numeros latitudinis Lune, quando in minima distantia ipsa est, conscribemus in qua distantia semidiameter eius 17 40′′ sexagesimarum demonstrata est et semidiameter umbre 45 56′′ earundem. Quare, quando primum Luna umbram tangit, tunc centrum eius ab umbre centro distat gradibus similter 1 3′ 36′′, a nodo autem in obliquo circulo gradibus 12 12′. Quocirca in primis versibus numerum 77 48′ et 282 12′ conscribemus, in extremis vero 102 12′ et 257 48′, et rursum augebimus diminuemusve ipsos sexagesimis que tunc dantur duodecime parti lunaris diametri, que est sexagesimarum 34. Tercii vero ordines qui sunt digitorum ita se habent, ut in Sole, et similiter qui secuntur quibus transitus Lune in singulis obscurationibus continentur tum incidentie tum repletionis et ad hec medii more temporis.

Computavimus autem positos Lune transitus per lineas in singulis obscurationibus sic tamen, ut usi demonstrationibus simus quasi in una superficie in rectis lineis, propterea quod arcus harum magnitudinum non differunt ad sensum a cordis suis, et ad hec quasi nullo sensibili digno cura motus Lune in obliquo circulo differat a motu qui est in circulo per medium signorum. Nemo enim nos ignorasse putet differentiam quandam ad motum Lune per longitudinem fieri, quoniam obliqui circuli arcubus pro arcubus eius qui per medium signorum est abusi sumus, nec etiam quod oppositionum coniunctionumque tempora non sunt eadem precise cum mediis eclipsium temporibus.

Si enim equales duos horum circulorum arcus ab A nodo acceperimus arcum scilicet scilicet] post corr. G AB et AG et BG lineam coniunxerimus perpendicularem que BD ex B ad AG lineam deduxerimus, perspicuum hinc erit, Luna in B puncto supposita, quia, cum AG arcu circuli qui per medium signorum est pro AD abusi simus, simus] post corr. G propterea quod ad circulos qui sunt per polos zodiaci motus qui ad ad​] post corr. G eum fiunt considerantur, per GD lineam differet inequalitatis differentia que est penes lunaris circuli declinationem. Sole vero aut umbre centro in B supposito, oppositionis quidem aut coniunctionis tempus erit per indifferentiam circulorum, quando Luna erit in G, medium autem eclipsis tempus, quando erit in D, propterea quod media obscurationum tempora ad circulos qui describuntur per polos lunaris circuli capiuntur, ita tempus medie coniunctionis atque oppositionis differet a medio eclipsis tempore per arcum GD.

Causa vero est, ne hos etiam arcus in particularibus tractatibus una computemus, quoniam parvas atque insensibiles differentias