PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 82v

Facsimile

que per maximam longitudinem transit, hoc est FGI, in epicyclorum progressibus eundem semper situm conservet linee que centrum eius equaliter circumducit, sicut hic linee EG, declinetque semper, quod certe consequens quispiam arbitrabitur, ad circumductionis centrum in quo in temporibus equalibus equalis motus equales anguli intercipiuntur. In Luna vero apparentia his opponuntur. Nam etiam in progressibus epicycli qui sunt inter A et G diameter FI non dedinat ad E centrum circumductionis, nec eundem situm EG linee conservet. Invenimus enim ad unum quidem et idem AG diametri punctum dictam declinationem semper servari, sed neque ad E centrum zodiaci neque ad D excentrici centrum, sed ad punctum quod ab E versus minima excentrici longitudine tantum distat quanta est linea DE, id ita se habere a pluribus rursum observationibus demonstrabimus, duas tamen exponemus quibus propositum maxime potest declarari, hoc est in quibus in mediis distantiis erat epicyclus et Luna in maxima vel minima eius longitudine. In huiusmodi enim progressibus dictarum declinationum maxima differentia solet fieri.

Observasse igitur Hypparchus in Rhodo per instrumenta tam Solem quam Lunam conscribit anno 197 a morte Alexandri Pharmuthi secundum Egyptios 11 incipiente hora secunda, et Sol quidem ait perspiciebatur esse in Tauri gradibus 7 45′, Luna vero in Piscium 21 40′, erat autem exacte in 21 28′. In tempore igitur dicto vera Luna distabat a vero Sole ad sucessionem signorum gradibus 313 42′ proxime. Verum quoniam secunda incipiente hora observatio fuit ante meridiem diei undecime horis proxime 5 temporalibus, que in Rhodo tunc faciebant 5 40′ equales proxime, colliguntur a constituto nobis tempore usque ad observationis tempus anni egyptiaci 620 et dies 219 et equales hore simpliciter quidem 18 20′, exacte autem 18 solum. In quo tempore invenimus Solem medium in Tauri gradibus 6 41′, verum autem 7 45′, Lunam vero mediam secundum longitudinem quidem in Piscium gradibus 22 13′, secundum inequalitatem autem a maxima epicycli longitudine media distabat gradibus 22 … gradibus] add. marg. G 185 30′ et sic medie Lune a vero Sole distantia colligitur fuisse graduum 314 28′.

His ita suppositis, sit ABG excentricus Lune circulus cuius centrum D et dyameter ADG in qua sit E centrum zodiaci, et describatur circa B centrum FIT Lune epicyclus, et circunducatur epicyclus quidem ad successionem signorum sicut ex B ad A, Luna vero in epicyclo sicut ex F ad I et T, et coniungantur DB et ETBF. Quoniam igitur in medio tempore menstruo due restitutiones epicycli ad excentricum continentur et in proposita figuratione media Luna 315 32′ gradibus a medio Sole ad successionem signorum distabat, his dupplicatis integroque subtracto circulo, habebimus distantiam epicycli a ma-