PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 179r

Facsimile

ABG deferens centrum epicycli excentricus cuius centrum D, et diameter ADG in qua zodiaci centrum sit E, maioris vero excentricitatis centrum sit F, et descripto in puncto B epycylo ITC, protrahantur FCBI et ETB et DB linee, et a punctis D et C deducantur ad FB lineam perpendiculares EL et DM, et supponatur stella esse in puncto epicycli N, et coniunctis lineis EN et BN, ducatur ad lineam EN protractam a puncto B perpendicularis BX. Quoniam igitur stella 137 11′ gradibus a maxima excentrici longitudine distat, estque angulus BFG talium 42 49′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 85 38′, erit etiam arcus linee DM talium 85 38′ qualium est circulus qui DFM rectangulo circumscribitur 360, arcus vero FM 94 22′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue DM quidem talium erit 81 34′ qualium est DF que rectum angulum subtendit 120, FM autem 81 1′ earundem. Quare qualium est DF que inter centra est 6 et DB semidiameter excentrici 60, talium etiam erit DM 4 5′ et FM 4 24′. Et quoniam, si quadratum linee DM subtractum fuerit a quadrato linee DB, facit quadratum BM, erit etiam linea BM 59 52′ earundem. earundem] corr. ex eas G Similiter autem linea quoque FM equalis est linee ML, linea vero EL dupla est ad lineam DM. Reliqua igitur linea BL erit 55 28′ et EL 8 10′ earundem. Idcirco etiam EB que rectum angulum subtendit 56 4′ earundem est. Qualium igitur est EB que rectum subtendit 120, talium etiam erit EL 17 28′, et arcus suus talium 16 44′ qualium est circulus qui rectangulo BEL circumscribitur 360. Quare angulus quoque FBE talium est 16 44′ qualium duo recti sunt 360.

Rursus quoniam angulus GEX quo Martis stella minimam longitudinem G precedere cernebatur talium supponitur 53 54′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 107 48′, estque angulus etiam GEB 102 22′ earundem, propterea quod equalis utrisque simul angulis sit FBE demonstrato 16 44′ earundem et BFE 85 38′ supposito earundem, erit etiam reliquus angulus BEX 5 26′ earundem. Arcus vero linee BX talium 5 26′, qualium est circulus qui rectangulo BEX circumscribitur 360. Quapropter etiam linea BX talium est 5 41′ qualium est EB que rectum angulum subtendit 120. Qualium igitur ipsa EB 56 4′ demonstrata est et semidiameter excentrici 60, talium BX linea erit 2 39′.

Eodem modo, quoniam N punctum a maxima quidem epicycli