PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 17r

Facsimile

ad FI eadem est proportio linee GE ad EA, erit ergo proportio linee GE ad EA composita ex proportionibus linearum GF ad FD et DB ad BA, quod erat demonstrandum.

Sit rursum circulus circulus] post corr. G ABG cuius centrum D, et accipiantur quevis quaevis] corr. ex quamvis G tria puncta in circumferentia eius. sintque ipsa A, B, G, A … G] corr. ex AG G ita tamen ut uterque arcus AB et BG minor semicirculo sit, quod in accipiendis etiam deinceps arcubus similiter erit intelligendum, protrahantque AG et DEB linee; dico quod, sicut se habet que duplum arcus AB subtendit ad eam que subtendit duplum arcus ABG, ABG] corr. ex BG G sic se habet E linea ad EG lineam. Deducantur enim AF et GI perpendiculares a punctis A et G ad DB lineam. Quoniam ergo AF et GI equidistantes sunt et in ipsas EG linea incidit, sic etiam AF ad GI, sicut E ad EG.

Sed proportio AF ad GI eadem est proportioni linee que est sub arcu duplo AB partis circumferentie ad eam que est sub dupla BGI. Dimidia enim est utraque utriusque. Quare proportio etiam E linee ad EG eadem est proportioni eius que est sub duplo ipsius arcus AB ad eam que est sub duplo BG, quod erat demonstrandum.

Hinc sequitur, si AG totus arcus et proportio corde que est sub duplo ipsius AB ad eam que est sub duplo arcus BG dabuntur, uterque arcus etiam AB et BG dabitur. Eadem enim descriptione proposita, coniungatur AD, et a puncto D perpendicularis DF ad EG lineam deducatur. Quod ergo, ABG arcu dato, angulus etiam ADF, quo medietas eius subtenditur, et ipse totus triangulus ADF datus erit, perspicuum est. Et quoniam, AG tota linea data, suppositum est proportionem E ad EG eandem esse proportioni illius que est sub duplo AB ad eam que est sub duplo BG, erit etiam E data et reliqua FE similiter. Quapropter, data etiam DF, angulus quoque EDF orthogonii trianguli EDF dabitur, totus etiam angulus ADB similiter. Quare AB quoque arcus dabitur et reliquus BG similiter.

Sit rursum circulus ABG super centrum D, accipianturque in circumferentia eius puncta tria que sint ABG, ita ut uterque arcuum