PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 73r

Facsimile

igitur etiam corde sue GT quidem talium 78 24′ 37′′, qualium est diameter EG 120, ET autem 90 50′ 22′′ earundem. earundem] post corr. G Quare qualium est linea GE 13 16′ 20′′, talium erit GT quidem 8 40′ 20′′, ET autem similiter 2 49′. Erat autem etiam tota linea EB 21 48′ 59′′, ergo reliqua etiam TB talium erit 11 46′ 10′′, qualium erat GT 8 40′ 20′′. Est autem autem] add. s. l. G etiam quadratum linee BT 138 31′ 11′′ et quadratum linee GT 75 12′ 27′′ eorundem, que composita faciunt quadratum linee BG, hoc est 213 43′ 48′′. Quare BG talium per longitudinem est 14 37′ 10′′, qualium DE quidem linea est 120, GE autem similiter 13 16′ 20′′. Est autem etiam ipsa BG talium 78 24′ 37′′, qualium est epicycli diameter 120. Subtendit enim arcum arcum] corr. ex archum G BG qui est graduum 81 36′. Quare qualium BG quidem linea est 78 24′ 37′′, diameter vero epicycli 120, talium ED quidem linea erit 643 36′ 39′′, GE autem 71 11′ 4′′ eorundem. Erit igitur etiam arcus corde GE talium 72 46′ 10′′, qualium est epicyclus 360. Sed suppositus etiam est arcus GEA 168 3′, et reliquus igitur EA graduum est 95 16′ 50′′, et corda sua talium 88 40′ 17′′, qualium epicycli quidem diameter est 120, ED autem linea 643 36′ 39′′.

Quoniam igitur rursum arcus EA minor semicirculo demonstratus est, patet quia centrum epicycli extra EA portionem cadet. Capiatur igitur, et sit C, et coniungantur DM et CL, ut rursus L quidem punctum maxima, M vero minima fiat longitudo. Quoniam igitur rectangulum quod fit ex AD et ED equale illi rectangulo est quod ex LD et MD producitur, demonstratumque nobis est, qualium est LCM epicycli diameter 120, talium EA quidem lineam esse 88 40′ 17′′, ED autem 643 36′ 39′′ eorundem, eorundem] post corr. G totam vero AD 732 16′ 56′′, ideo certe fit quod ex AD et DE, hoc est quod ex LD et DM, producitur eorundem eorundem] post corr. G 471304 46′ 17′′. Rursus quoniam quod fit ex LD et DM cum eo quod est ex CM illud quadratum facit quod est ex DC, quoniam que CM, cum a centro epicycli sit, 60 partium sit, estque quadratum eius 3600, si istis 471304 46′ 17′′ addiderimus, habebimus quadratum DC 474904 46′ 17′′ eorundem. eorundem] post corr. G Quare DC que a centro concentrici zodiaci epicyclumque deferentis est talium erit 689 8′, qualium est CM que a centro epicycli est 60, quare qualium est linea que est inter centra zodiaci et epicycli 60, talium etiam erit que est a centro epicycli 5 14′, que proportio eadem est proxime illi proportioni quam per antiquissimas eclipses paulo ante demonstravimus.

Ducatur igitur rursus in eadem descriptione a centro C ad lineam DEA perpendiculis