climate oritur, talium 103 invenimus angulum BED, qualium duo recti sunt 360, idque circo proportionem linearum quibus recti anguli continentur sicut 94 ad 75 proxime et eas que rectos angulos subtendunt 120 similium. Per doctrinam autem de stellarum latitudine, quando tres superiores solum in principio Cancri oriuntur, et in maximis epicyclorum longitudinibus sunt, quantumcunque a maximis excentricorum distent, modo non magis quam per duodecim gradus, tunc indifferenter ad sensum Saturni quidem Iovisque stellas in ipso ferme circulo per medium, Martis vero quinta maxime unius gradus parte borealiorem. Quoniam igitur hec invenimus, erit DE linea per quam distabunt a Sole, cum sint in circulo per medium Saturnus et in Iupiter, DC autem per quam Martis stella distabit, propterea quod borealior est per lineam CI que est sexagesimarum 12. Quoniam autem proportio CI linee ad CE est sicut 94 ad 75, erit etiam CE linea sexagesimarum 101 proxime. Sed DC quoque 14 30′ graduum in Marte supposita est; quare tota DE graduum colligitur 14 40′. Est autem in Saturno quidem graduum 14, in Iove autem 12 45′. Quare quoniam rursus proportio linee ED ad DB est sicut 120 ad 94, habebimus etiam DB arcum circuli qui maximus per polos orizontis describitur, in Saturno quidem graduum xi, in Iove autem 10, et in Marte 11 30′ proxime.
Similiter in Venere atque Mercurio, quoniam etiam, quando Cancri principium occidit, eundem cum exposito augulum inclinationemque ad orizontem facit, supponiturque in hac circuli per medium parte stella Veneris vespertina tunc oriri, quando a vero Sole 5 40′ gradibus distat, Mercurii vero 11 30′ obtinebit in ortibus ipsarum, Sol apparens in Venere quidem 24 20′ gradus Geminorum, in Mercurio autem 18 30′, medius vero Sol in Venere gradus Geminorum 25, in Mercurio 19 proxime. Hos ergo gradus medius quoque longitudinis stellarum motus obtinebit. Quando autem ita se habet longitudo et stelle ipse in principio Cancri cernuntur, tunc stella quidem Veneris a maxima epicycli logitudine 14 pene gradibus distare invenitur, Mercuri vero 32 proxime, quod per theoreumata de inequalitate ipsorum habita demonstratur, consequenterque in his motibus Venus quidem borealior circulo per medium invenitur uno gradu, Mercurius vero 1 40′ proxime, quot videlicet graduum est arcus CI, quare quoniam eius quoque proportio ad arcum EC est