cum singuli Lune in zodiaco motus distantieque a nodo determinate non sint, sed tum per magnitudines tum per situs accipiant varios varios] add. marg. G multiplicesque progressus.
Quod ut facile intelligatur, sit portio circuli qui per medium signorum est ABG, obliqui vero lunaris AD, et supponatur A punctum nodus esse Lune quoque centrum esse in D, et trahatur ex D puncto ad circulum qui per medium signorum est recta DB, et sit E punctum polus orizontis, et describatur per ipsum maximi circuli per centrum quidem Lune portio EFD, per punctum autem B portio EB, sitque diversitatis aspectus in Luna arcus DI, et deducantur a puncto I ad lineas BD et BF recte IT et IC, ut distantia secundum longitudinem a nodo vera quidem sit AB, apparens autem AC, distantia vero a circulo qui per medium signorum est vera quidem sit BD, apparens autem CI. Earum vero diversitatum que ad zodiacum ex DI conspiciuntur secundum longitudinem quidem TI arcui equalis, per latitudinem autem equalis DT. Quoniam igitur DI aspectus diversitas, dato arcu ED, per ea que exposita sunt invenitur, utraque autem diversitas DT et TI, dato angulo GFE, nos vero in superioribus arcus et angulos circuli qui per verticem est ad data zodiaci puncta rectos demonstravimus, habemus vero hic solum B punctum datum in circulo qui per medium signorum est, patet quia EB arcu arcu] corr. ex arcum G abutimur pro arcu ED et angulo GBE pro angulo GFE.
Id hipparcus voluit quidem emendare, sed parum scite preterque rationem ipsam aggressus fuisse videtur. Nam primum una distantia arcus AD usus est, et non omnibus aut pluribus quod illi facere necesse est qui minuta diligenter rimari proposuit. Deinde nesciens in plura inconvenientia incidit. Predemonstraverat enim etiam ipse arcus et angulos qui ad circulum per medium signorum perspiciuntur et ad hec quia ED arcu dato DI arcus invenitur, —id enim in primo de diversitatibus ab eo demonstratur—, utitur autem ad habendum arcum ED tum EF arcu tum EFG angulo quasi datis. Sic enim in secundo FD arcum computavit et reliquum ED supposuit. Deceptus Deceptus] post corr. G autem fuit, quoniam non animadvertit B punctum circuli signorum, non F datum esse, unde fit ut arcus EB, non EF, datus sit, et angulus EBG, non EFG. Sed sepius ad emendationem aliquam faciendam incitatus fuit, cum valde sensibilem arcuum ED ad arcus EF differentiam fieri videret. videret] corr. ex videt G Isti namque multo magis quam illi dati non sunt. Ipsius autem arcus BE qui vere datus est ad arcum ED differentia sola magnitudine BD linee in singulis a nodo distanciis differet. Verum quomodo emendatio recte fiat sic, sic] corr. ex sit A ante oculos ponetur.
Sit zodiacus ABG, ipsique ad rectos sit