285 anni flagitabant. Prius ergo etiam hic vernalis equinoctii revolutio uno die fuit vigesima parte minus. Quare quoniam eadem proportio est 300 annorum annorum] add. s. l. G ad 285 et diei unius ad unam vigesima parte minus, colligitur quod in tercentis proxime annis redditus Solis ad equinoctialia puncta uno die additionem quarte partis precedat.
Quod si etiam ad solstitium estivale quod Metonis Euctemonisque temporibus simplicius fuerat observatum vetustatis gratia exquisitam observationem nostram contulerimus, idem inveniemus. Illud enim Apseude magistratum Athenis gerente 21 die Famenoth secundum Egiptios in mane fuit. Nos autem in dicto 463 anno ab Alexandri morte exactissime computavimus xia die Messori post mediam noctem quam xiia sequebatur proxime factum, et sunt a solstitio estivali capto in magistratu Apseudis usque ad observatum ab Aristarco in anno 50o prime secundum Calippum periodi, ut etiam Hipparchus asserit, anni 152. A dicto autem 50 anno qui est xliiiius annus a morte Alexandri usque ad 463um nostre observationis annum sunt anni 419. In omnibus igitur totius distantie 571 annis, si estivale solstitium ab Euctemone observatum sub magistratu Apseudis 21a die Famenoth factum fuit, in annis Egyptiacis 571 accesserunt dies 140 50′ proxime pro 142 45′ quos 571 anni additione quarte partis postulabant. Quare dicta restitutio prius facta est quam additio quarte flagitat duabus minus duodecima parte diebus. Unde sic quoque patet in sexcentis annis duos plenos proxime dies quarte additionem solstitium precessisse, multis quoque aliis observationibus idem accidere nos invenimus, et Hipparchum quoque videmus sepenumero huic consentire. Nam in libro de magnitudine anni, cum estivale observatum ab Aristarcho solstitium 50o anno prime secundum Calippum periodi exeunte illi comparasset solstitio quod ipse 43o anno tertie secundum Calippum periodi exeunte cepit, sic ait: ′Perspicuum igitur est quod 145 annis citius quam additio quarte postulat solstitium factum est media parte nocturni diuturnique temporis simul′. Rursus in libro de intercalaribus mensibus et diebus, cum predixisset secundum Metonem Euctemonemque spatium anni 365 dies quartam et 76am partem unius diei contineri, secundum Calippum vero 365 cum quarta solum, his verbis prosequitur: ′Nos vero menses quidem totidem in 19 annis solaribus contineri comperimus quot etiam illi. Annum autem etiam quarta parte minus precedere trecentesima diei parte inve-