PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 220r

Facsimile

propterea quod in maximis excentricorum declinationibus epicyclorum quoque maxime sunt. Quare opere pretium erit computatos habere motus latitudinis qui ex utraque declinatione colliguntur.

Sunt igitur rursum in superficie que ad rectos angulos ad superficiem circuli per medium signorum est communis ad ipsam sectio superficiei quidem circuli per medium linea AB, superficiei autem excentrici linea AG, superficiei vero epicycli linea DG, et sic punctum A zodiaci centrum, epicicli vero G, et describitur circa G epicyclus DFEI, sic rursus ut linearum que dicte ad DE lineam rectos angulos faciunt diameter quidem FGI et in excentrici superficie sit et equidistans equidistans] post corr. G ad superficiem circuli per medium, relique autem utrisque superficiebus dictis equidistantes, et intercipiatur similiter arcus ET eorundem supposita graduum 45, et a puncto T, ubi stella est, TC perpendicularis ducatur, similiter a punctis T T] add. marg. G et C ad superficiem circuli per medium perpendiculares CB et TL, et coniungantur BL et AL linee, propositumque sit tum longitudinis additionem subtractionemve ab angulo BAL contentam tum latitudinis motum ab angulo LAT contentum invenire. Ducatur igitur etiam ad AG lineam a puncto C perpendicularis CM, coniunganturque GT et AC et AT linee, supponaturque propter predemonstrata utraque rursus linearum GC et CT talium 48 52′ qualium est GT que rectum subtendit 120. Quoniam igitur primum in Saturno semidiameter epicycli talium demonstrata est 6 30′ qualium media longitudo est 60, erit etiam utraque linearum GC et CT talium 4 36′ qualium est GT que rectum subtendit 6 30′, et quoniam AGE angulus declinationis epicycli talium supponitur 4 30′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 9, erit etiam arcus linee CM talium 9 qualium est circulus qui GCM rectangulo circumscribitur 360, arcus vero linee GM 171 ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue CM quidem talium erit 9 25′ qualium est GT que rectum subtendit 120, GM vero 119 38′ earundem. Quare qualium est GC linea 4 36′, talium quoque CM erit 0 22′ et GM 4 35′. Sed in maxima declinatione semicirculi longioris distantie AG linea distantie que in principio Libre fit ut a predemonstratis in theorematibus theorematibus] corr. ex theorema G inequalitatis colligitur 62 10′ earundem est. Reliqua igitur AM 57 35′ talium relinquitur qualium est MC 0 22′, et propterea etiam AC que rectum subtendit 57 35′ earundem. Quare qualium est AC que rectum subtendit 120,