19 30′ Virginis gradus tunc obtineret, et est tempus 366 annorum a Nabonassaro Pauni secundum Egyptios die 30 vesperi, quando medius Sol erat in gradibus Leonis 27 50′. Fuit ergo maxima a medio motu distantia vespertina graduum 21 40′, cui exacte correspondentem matutinam per duas rursum observationes conputavimus.
Anno enim 57 die 14 Dii mensis secundum Caldeos matutinus Mercurius erat superior quam fixa que est in extremitate australis forficalis Libre medietate unius brachii, ut secundum nostra principia 14 10′ Libre gradus tunc obtineret, et est tempus annorum 512 a Nabonassaro Nabonassaro] corr. ex Nabonasaro G Thot secundum Egyptios die 9 sequente decimo in mane, quando medius Sol erat in gradibus Scorpionis 5 10′. Fuit ergo matutina maxima distantia graduum 21.
Anno etiam 67 Apelei secundum Chaldeos die quinto matutinus superior erat boreali fronte Scorpionis medietate brachii. Erat ergo secundum principia nostra in gradibus Scorpionis 2 20′, et est tempus anni 504 a Nabonassaro Thot secundum Egyptios 27 sequente 28 in mane, quando sol medius erat in Scorpionis gradibus 24 50′. Fuit ergo etiam hec maxima distantia graduum 22 30′.
Quoniam ergo in his etiam duabus observationibus mediorum quidem motuum excessus graduum est 19 40′, maximarum autem distantiarum 1 30′, sexagesimis vero 40 unius gradus quibus 21 minoris distantie gradus exceduntur a 21 40′ maioris distantie gradibus congruunt gradus 9 proxime. Hos si 5 10′ Scorpionis gradibus addiderimus, habebimus medium motum in quo matutina distantia equalis efficitur gradibus vespertine 21 40′ obtinentem 14 10′ gradus Scorpionis, et est rursus punctum inter 27 50′ gradus Leonis et 14 10′ Scorpionis in 6 proxime gradibus Libre.
Ex istis igitur et ex illis que in aliis planetis particulariter consideravimus similiter in quinque planetis invenimus diametros que per maximas et minimas longitudines sunt ad successionem signorum circa zodiaci centrum moveri et motum hunc equevelocem esse motui sphere fixarum. Nam, ut demonstravimus, uno proxime gradu in centum annis illa movetur, sed hic tempus a priscis observationibus in quo maxima Mercurii longitudo in 6 gradibus Arietis erat que nunc decem eiusdem gradus obtinet 400 fere annorum est, in quo quatuor graduum proxime longitudins motus reperitur.
〈IX.8〉 Capitulum VIII: Quod Mercurii quoque stella bis proxima terre in una revolutione fit
Post hec consequenter magnitudines maximarum distantiarum quesivimus que fiunt, quando medius Solis