PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 8v

Facsimile

sic ista se habere. Ab accidentibus vero que circa nos et in ere accidunt ridiculosum valde id videbitur. Nam ut eis concedamus quod que subtilissimarum partium ac levissima levissima] corr. ex leussima A sunt aut nulomodo moveri quod preter naturam est, aut non aliter quam ea que contrarie sunt nature, quum que in ere fiant minusque subtilium partium sint, aperte atque preoculis velocius quam terrestria omnia ferantur, cunque gravissima grosissimarumque partium proprium motum sic velocem equalemque faciat, cunque ipsa terrestria rursus nec ab aliis quidem vi apte non nunquam moveri posse omnes concedant, illud negare non possunt revolutionem terre, si sic volveretur, omnium simpliciter motuum que circa ipsam fiunt velocissimam fore, quippe que tantam in brevi tempore revolutionem absolveret, ut cuncta que in ipsa non sunt uno semper motu terre contrario moveri viderentur, ita nec nubes unquam nec aliud quicquam volitantium aut proiectorum ad ortum ferri cerneretur, sed omnia ipsa terra preveniret, motuique ad ortum ita resisteret, ut cetera universa progredi ad occasum derelicta viderentur. Nam etsi era dicant similiter equalique velocitate quum ipsa circunduci, non minus tamen que in ipso ere concrescunt semper posterius ab utriusque motu relinquerentur, vel si etiam ipsa quasi eri coniuncta una cum ipso circunducerentur, nullum tamen prevenire aliunde aut pene sequi cerneretur, sed manere semper ita ut nec in volatu nec in iactu aliud ab alio preveniretur, que omnia sic aperte fieri oculis cernimus, ut nulla tarditas omnino, nullaque velocitas, quoniam terra fixa non stet, accidere ipsis videatur.

〈I.8〉 Capitulum VIII: Quod duplex in celo primorum motuum differentia est

Has suppositiones necessario ad particulares doctrinas ipsarumque consequentia prelibasse ac ad hec usque summatim dixisse sufficiat. Ab ipsa enim eorum que consequenter et deinceps demonstrabuntur ad ea que apparent convenientia sic confirmabuntur comprobabunturque, ut refutari nequeant. Sed ad hec illud quoque ut universalium quiddam putaret quispiam non iniuria prelibandum quod due primorum motuum in celo differentie sunt: altera qua omnia in occasum ab ortu feruntur similiter semper et eque velociter in equidistantibus inter se circulis qui a polis scilicet sphere describuntur illius que omnia equaliter circumducit (horum maximus circulus equinoctialis vocatur, quoniam solus ipse ab orizunte qui etiam maximus