PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 177v

Facsimile

A semidiameter excentrici 60, talium erit DU quidem 3 58′ 30′′, UT autem 4 30′. Et quoniam quadratum linee DV subtractum a quadrato linee DA facit quadratum linee UA, erit etiam ipsa UA 59 50′ per longitudinem earundem. Rursus quoniam UT equalis est linee UQ et NQ dupla est ad DV, habebimus etiam totam AQ talium 64 20′ qualium est NQ linea 7 57′. Idcirco etiam NA que rectum subtendit 64 52′ earundem erit. Quare qualium qualium] erit add. et del. A est NA que rectum angulum subtendit 120, talium etiam erit NQ 14 44′ et arcus suus talium 14 6′ qualium est circulus qui rectangulo ANQ circumscribitur 360. Ergo angulus quoque NAQ talium est 14 6′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 7 3′. Erat autem etiam angulus ATE 41 33′ earundem. Erit igitur reliquus quoque ANE apparentis motus graduum 34 30′, quibus stella maximam longitudinem in prima oppositione precedebat.

Designetur rursum similis secunde oppositionis descriptio. Quoniam ergo medii motus epicyli angulus BTE talium 40 11′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium et ipse et oppositus angulus UTN 80 22′, erit etiam arcus DU talium 80 22′ qualium est circulus qui DTU rectangulo circumscribitur 360, arcus vero UT 99 38′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue DU quidem talium erit 77 26′ qualium est DT que rectum angulum subtendit 120, UT vero 91 41′ earundem. Qualium ergo est DT linea 6 et DB semidiameter excentrici 60, talium etiam DU erit 3 52′ et UT 4 35′. Et quoniam quadratum linee DU subtractum a quadrato linee DB facit quadratum linee BU, erit etiam ipsa BU 59 53′ earundem per longitudinem, eodem modo, quoniam TU linea equalis est linee UQ et NQ dupla linee DU, erit etiam BQ tota talium 64 28′ qualium est NQ 7 44′. Idcirco etiam BN que rectum subtendit 64 56′ erit earundem, quare qualium est BN que rectum angulum subtendit 120 talium etiam erit NQ 14 19′ et arcus suus talium 13 42′ qualium est circulis qui rectangulo BNQ circumscribitur 360. Angulus ergo etiam NBQ talium est 13 42′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 6 51′. Erat autem angulus quoque BTE 40 11′, et reliquus igitur ENB angulus apparentis motus 33 20′ earundem est, totidem ergo gradibus a maxima longitudine ad successionem stella in secunda oppositione distabat. Fuit