ad precedentia minime longitudinis E talium 76 46′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 153 30′, quare FDC quoque reliquus angulus 83 2′ earundem est, arcus vero linee FN talium 83 2′ qualium est circulus qui rectangulo DFN circumscribitur 360. Corda igitur etiam sua FN talium est 79 33′ qualium FD qua rectus angulus subtenditur 120, qualium vero 58 59′, hoc est qualium FC semidiameter epicycli 43 10′ talium 39 7. Quare qualium est FC qua rectus angulus subtenditur 120, talium erit FN linea 108 45′ et arcus eius talium 130 proxime, qualium est circulus qui rectangulo FCN circumscribitur 360. Quare angulus quoque FCN talium est 130 qualium FDC angulus supponitur esse 83 2′, angulus vero IFC totus 213 2′ earundem. Sed angulus quoque BFD, hoc est IFT, demonstratus est 2 44′ earundem, totus ergo angulus CFT talium est 215 46′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 107 53′. Distabat igitur in hoc tempore stella Veneris a puncto T maxime epicycli longitudinis ad successionem 252 7′ gradibus ad unum circulum reliquis.
Quoniam igitur in tempore quoque nostre observationis distabat similiter a maxima epicycli longitudine gradibus 230 32′, et tempus inter duas observationes 409 annos egyptiacos et dies proxime 167 continet, inequalitatis autem restitutiones integras 255, —nam cum octo anni egyptiaci 5 proxime periodos faciant et 400 et 8 egiptiaci anni 255 et annus qui restat una cum diebus 167 non compleat unius restitutionis tempus perspicuum nobis, hinc factum est quod in annis egyptiacis 409 et diebus 167 stella Veneris post integras inequalitatum restitutiones 255 intercipit in epicyclo gradibus 338 25′—, quot quidem gradibus nostra observatio primam excedebat, totidem autem ferme post integros circulos per tabulas mediorum motuum nobis expositas gradus colliguntur, propterea quod emendatio ipsorum ab invento numero graduum facta est, tempore quidem in dies resoluto, restitutionibus autem in gradus additis etiam gradibus qui superfuerant, nam cum multitudinem graduum per multitudinem dierum partiti simus, medius inequalitatis diurnusque Veneris motus nobis inventus est.
〈X.5〉 Capitulum V : De locis periodicorum motuum stelle Veneris
Verum cum reliquum hic etiam sit locos periodicorum motuum in primo Nabonassari anno in meridie diei prime Thoth secundum egyptios constituere tempus, rursum