PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 24r

Facsimile

perat proxime a totius quarte nostri orbis parte illam que ad meridiem est, solusque dies et noctes universas equales inter se habet. Ibi enim solummodo omnes qui in sphera sunt paralleli ad equinoctialem circulum in duo equalia dividuntur, ita ut partes que super terram sunt et inter se similes et equales subterraneis partibus singule singulis sint, quod in nulla prorsus declinatione accidit. Solus enim equinoctialis rursum ubique equaliter ab orizunte divisus dies qui per ipsum fiunt equales ad sensum noctibus facit. De maximis enim ipse quoque circulis est. Reliqui vero, cum inequaliter et secundum nostri orbis declinationem dividantur, australiores quidem ipso partes qui super terram sunt minores subterraneis et dies noctibus breviores faciunt, borealiores autem econtra maiores super terram partes longioresque dies; hic parallelus umbre quoque duplicis est. Sol enim bis super verticem habitantium sub eo fit secundum equinoctialis obliquique circuli partes, quare tunc solum in meridie gnomones nullam umbram reddere possunt. Cum vero Sol per borealem semicirculum feratur, tunc ad meridiem, cum autem per australem, tunc ad septentrionem umbre a gnomonibus redduntur, redduntur] corr. ex reduntur G in his regionibus, qualium partium gnomon est 60, talium utraque tam estivalis quam hyemalis hyemalis] corr. ex hiemalis G umbra 26 30′ proxime est. Dicimus autem universaliter de illis umbris que in meridiebus fiunt, nec enim, quia non omnino in ipsis meridiebus equinoctia et solstitia efficiantur, nulla re de qua curandum sit differunt. Super verticem vero eorum qui sub equinoctiali habitant ille stelle perveniunt, que in ipso equinoctiali volvuntur, et omnes tam oriri quam occidere videntur.

Nam sphere poli, cum in ipso sint orizunte, nullum parallelorum circulum aut semper apparentem aut nunquam apparentem nullum etiam meridianorum collurum faciunt.

Habitationes autem posse sub equinoctiali esse quasi in regione nimium temperata multi contendunt; nam Solem nec in punctis super verticem inmorari, quoniam recessus secundum latitudinem velociter ab equinoctialibus punctis defiat, defiat] add. marg. G unde temperatam reddi estatem, nec in solsticiis multum a vertice distare, quare lenissimas hyemes fieri. Que vero iste sint habitationes verisimiliter dicere non possumus. Nam ad hunc usque diem nostri orbis homines minime illo penetrarunt. Quare coniecturam magis quam veram historiam ea que de ipsis narrantur quispiam existimabitur, sed sed] add. G de propriis quidem paralleli paralleli] corr. ex parallelis G qui sub equinoctiali