PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 168v

Facsimile

ad rem priscas observationes non potuimus exquisitas habere, sed ab observationibus nostri temporis hec nobis investigata sunt.

Invenimus enim conscriptam observationem in his quas Theon mathematicus nobis dedit in 16 anno Adriani Pharmothi secundum Egyptios die 21 sequente 22, quando, inquit, vespertina Venus plurimum distabat a Sole, mediamque Vergiliarum Vergiliarum] corr. ex Virgiliarum G precedebat per ipsarum Vergiliarum longitudinem, videbatur autem paulo australior quam ipse sint. Quoniam igitur Vergiliarum media tunc secundum nostra principia tres gradus Tauri Tauri] corr. ex Thauri G obtinebat, estque longitudo ipsarum gradus unius 30que proxime sexagesimarum, patet quia stella Veneris unum gradum 30que sexagesimas Tauri Tauri] corr. ex Thauri G tunc obtinebat. Quare quoniam medius Sol in 14 15′ gradibus Piscium erat, vespertina maxima a medio motu distantia 47 15′ graduum fuit.

Nos quoque observavimus anno Antonini 14 Thoth secundum egyptios die xi sequente 12 stellam Veneris matutinam maxime distare a Sole, et aberat a medio Geminorum genu ad septentrionem atque orientem per mediam Lunam. Erat autem stella fixa tunc secundum nos in gradibus Geminorum 18 15′, Veneris itaque stella in 18 30′ gradibus proxime fuit, quare matutina quoque maxima distantia 47 15′ graduum fuit. Quoniam igitur in priore observatione medius motus erat in 14 15′ gradibus Piscium, in posteriore in 5 45′ gradibus Leonis, et punctum circuli per medium quod inter hos gradus est in 25 gradibus Tauri atque Scorpionis invenitur, ad hec puncta diameter que per maximam et minimam longitudinem est certe perveniet.

Similiter in observationibus Theonis invenimus quod in 12 anno Adriani Athir secundum Egyptios die 21 sequente 22 distabat stella Veneris matutina plurimum a Sole, distabatque a stella que est in summitate australis ale Virginis per longitudinem Vergiliarum, vel tanto minus quanto est magnitudo sua, videbaturque borealior per Lunam unam. Quoniam igitur stella fixa 28 55′ gradus Leonis tunc secundum nos obtinebat, ut stella Veneris 20 proxime unius gradus sexagesimas Virginis obtineret, et medius Sol Libre 17 52′ maxima distantia matutina a a] add. s. l. G medio motu graduum fuit 47 32′.

Nos antem 21 anno Adriani Mechir secundum egyptios a nono a nono] add. marg. G sequente 10o vesperi observavimus stellam Veneris maxime distare a Sole, precedebatque borealissima earum que in quadrilatera sunt figura post succedentem que ad rectam lineam est cum stellis que sunt in inguinibus Aquarii duabus Lune plene partibus, videbaturque splendore suo stellam obtegere. Quoniam igitur rursus stella 20 gradus Aquarii