PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 29r

Facsimile

FIT et FCL describantur, et sit I quidem punctum commune paralleli qui per punctum brumalis solsticii describitur et orizuntis, C vero commune paralleli qui per initium, verbi gratia, Piscium aut cuiusvis portionis date de portionibus quarte. In duos igitur rursum FT et ET maximorum circulorum arcus descripti sunt FCL et ECI in puncto C se ipsos secantes, et est proportio corde dupli arcus TI ad cordam dupli arcus IF composita ex portionibus cordarum dupli arcus TE ad dupli EL et dupli LE ad dupli CF. Sed duplus TI partis circumferentie arcus, cum sit in omnibus declinationibus idem, —est enim inter tropicos—, datus est, ac ideo etiam reliquus videlicet est … videlicet] add. marg. G IF partis circumferentie duplus, et similiter in eisdem circuli qui per medium signorum est portionibus arcus LC partis circumferentie duplus, cum idem in omnibus declinationibus sit, per obliquationis tabulam datur, quapropter etiam duplus CF, quare proportio corde dupli arcus TE ad dupli arcus EL eadem in omnibus declinationibus relinquitur in eisdem quarte partis proportionibus.

Si ergo, cum ita se habeant, differentiam arcus CL per denos a verno equinoctio gradus quarte partis usque ad brumalis solsticii punctum adauxerimus, —sufficit enim huiusmodi arcuum ad usum divisio—, habebimus semper duplum IT partis circumferentie arcum 47 42′ 40″ graduum et cordam ei subtensam partium 48 31′ 55″, arcum vero IF partis circumferentie duplum 132 17′ 20″ graduum et cordam suam partium 109 44′ 53″. Similiter autem et in arcu qui per 10 versum brumale solstitium gradus a vernali puncto abest CL quidem duplum 8 3′ 16″ graduum, cordamque ipsi subtensam 8 25′ 39″ partium, CF autem duplum 171 56′ 44′′ graduum et cordam suam 119 42′ 14″. In arcu vero qui similiter 20 gradibus abest duplum CL 15 54′ 6″ graduum et cordam suam 16 35′ 56′′ partium, duplum vero CF graduum 164 5′ 54″ et cordam suam partium 118 50′ 47″. In arcu qui 30 gradibus abest duplum quidem CL graduum 23 19′ 58″, cordamque suam 24 15′ 56″ partium, duplum vero CF graduum 156 41′ et cordam suam partium 117 31′ 15″. In arcu qui 40 gradibus abest duplum quidem CL 30 8′ 8″ graduum et cordam suam 31 11′ 43′′, duplum vero CF graduum 149 51′ 52″, cordamque suam partium 115 52′ 19″. In arcu qui per 50 gradus abest CL quidem duplum graduum 36 5′ 46′′, cordamque suam partium 37 10′ 39″, duplum vero CF graduum 143 54′ 14″, cordamque suam partium 114 5′ 44′′. In arcu qui 60 gradibus abest, duplum quidem LE 41 0′ 18″ graduum,