perspiciamus. Particularium vero que deinde secuntur primum est, ut de obliqui circuli situ et locorum habitabilium consideremus et ad hec de differentia que in ordine penes inclinationes per unumquenque orizonta alterius loci ad alterum fit, —hec enim consideratio, si precesserit, faciliorem ad consideranda reliqua viam prebebit—, alterum, ut de solari motu atque lunari et de accidentibus suis doctrinam afferamus. Nam nisi quis hec prius tenuerit, non erit possibile stellarum percipere accidentia, ita cum ad extremum fiat sermo de stellis, que quidem ad orbem stellarum pertinent quas fixas appellare solent, iure precedent, sequentur autem que ad erraticas quinque accomodantur. Horum singula principiis ad inveniendum et quasi fundamentis usi partim iis que perspicue apparent partim certis priscorum nostrisque observationibus demonstrare conabimur. Apprensiones vero que secuntur lineari demonstrationum via ac ratione accommodabimus. Universale igitur quod precedit huiusmodi est: quod celum sphericum sphericum] corr. ex spericum A est et globi modo pervolvitur, quod terra secundum secundum] corr. ex secumdum A figuram quidem, si partibus universis capiatur, ipsa quoque ad sensum spherica est atque globosa, situ situ] corr. ex situs A vero in medio totius celi centro simillima collocatur, magnitudine autem atque distantia ad fixarum stellarum spheram tamquam punctum se habet, quodque nullo progressivo motu movetur, de quorum singulis pauca breviter ut in memoriam reducantur nobis perstringenda sunt.
〈I.3〉 Capitulum III: Quod sphere ac globi modo celum convolvitur
Prima igitur principia ab huiusmodi observatione verisimiliter a priscis mihi hominibus inventa videntur. Solem enim et Lunam aliasque stellas ab ortu semper ad occasum in equidistantibus inter se circulis ferri videbant, ita ut incipientes ab inferioribus quasi ab ipsa terra sursum ferantur, paulatimque in altiora conscendere videantur, rursusque proportionaliter circumvolvi atque descendere quousque omnino quasi in terram inciderint pereant, temporeque aliquo interiecto, rursum perspiciebant quasi ab alio principio oriri atque occidere et hec tempora et ad hec ortuum occasuumque loca similiter atque ordine certo in universum redire. Sed stellarum que semper cernuntur circumvolutio que circa idem semper vertitur centrum, ut celum spericum esse crederent, maxime illos compellebat. Necessario enim punctum illud celestis sphere polus efficitur, cum stellarum que