PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Bernhardus Chorner, Almagesti Ptolomei abreviatum

Prague, APH, L. XLVIII (1292) · 60v

Facsimile

Sed credo quod non sit. Igitur corda BG maior corda BA erit, arcus BG maior arcui BA per 21am tertii Euclidis. Quod si ponitur, erit corda BG maior corda BA arguendo indirecte ex 27a et 28a tertii Euclidis. Quodcumque igitur ponatur, dico quod maior erit proportio arcus BG ad arcum BA quam corde BG ad cordam BA. Dividatur enim angulus GBA in duo equalia per lineam BD per nonam primi Euclidis. Et ductis lineis AG, AD et DG erit GE maior EA per tertiam sexti Euclidis et AD equalis DG per 25 tertii vel per ultimam seu 32am sexti Euclidis. Dividatur igitur in equali puncto Z per decimam primi Euclidis et erit punctus Z in linea EG. Erit etiam per octavam primi Euclidis linea DZ perpendicularis linee AG. Quare per 32 et 18 primi Euclidis DE maior erit DZ. Similiter per 16 primi Euclidis angulus DEA erit obtusus. Quare iterum per 32 et 18 primi Euclidis AD maior erit DE. Quare si arcus supra centro D secundum DE describatur, secabit AD in puncto H et transibit DZ ad punctum T ita ut DZT sit linea recta. Tunc sit proportio sectoris TDE ad sectorem EDH maior maior] followed by an unclear letter or symbol P quam trianguli ZDE ad triangulum EAD EAD] followed by one word crossed out by the scribe: per P totum per octavam quinti Euclydis. Per secundum igitur premissum antecedens proportio sectoris TDE ad sectorem EDH maior est quam trianguli ZDE ad triangulum EDA. Sed proportio sectoris ad sectorem est sicud anguli TDE ad angulum EDA, quod potest probari probari] followed by one word crossed out by the scribe: sicud P ut ultima sexti Euclidis. Et proportio trianguli ad triangulum est sicud basis ZE ad basim EA per primam sexti Euclidis. Igitur proportio anguli ZDE ZDE] corr. ex ZDA P ad angulum EDA maior est quam linee ZE ad lineam EA. Igitur coniunctim proportio anguli ZDA ad angulum EDA est maior quam linee AZ ad lineam EA per 28am quinti Euclidis. Numerando aditiones Campani et cum proportio AG AG] corr. ex AZG P ad ZA et anguli ADG ad angulum ADZ sit eadem quia utrobique dupla per octavam primi Euclidis, sequitur per premissum primum antecedens quod proportio proportio] followed by two letters crossed out by the scribe: AG P anguli ADG ad angulum ADE maior sit quam linee AG ad lineam AE; igitur disiunctim per 29 quinti Euclidis. Numerando additiones Campani proportio EDG ad angulum EDA maior erit quam proportio linee GE ad lineam EA. Sed proportio anguli GDE GDE] corr. ex GED P ad angulum EDA est proportio arcus BG ad arcum BA per ultimam sexti Euclidis et proportio linee GE ad lineam EA est proportio corde BG ad cordam BA per tertiam sexti 〈Euclidis〉. Sequitur quod proportio arcus BG ad arcum BA maior erit erit] followed by one letter crossed out by the scribe: t P quam proportio corde BG ad cordam BA et per consequens proportio corde BG ad cordam BA minor erit quam arcus BG ad arcum BA et hoc est quod intendimus. Et sic finitur capitulum nonum.

Capitulum decimum ostendens quomodo tabule arcuum circuli et cordarum eius fiant. Capitulum…fiant] i. m. P

Centrum autem locum ostendit quomodo quelibet corda cuiuscumque arcus fuerit poterit notificari et per consequens quomodo adhuc possit fieri tabula, unde multe corde perpendiculares. Sex conclusiones possunt notificari quod non cura resumere exceptis paucis. Unde per primam conclusionem habetur corda arcus 60 graduum. Quare per quartam presentis corda 30 graduum erit nota. Similiter corda 36 graduum erit nota. Per primam huius corda 6 graduum erit nota et per consequens corda trium graduum erit nota per quartam huius et corda 1 gradus et 30 minutorum que erit unius puncti et 34 minutorum et 15 secundorum et intellige dyametrum esse 120 punctorum. Similiter per eandem erit corda 45 minutorum nota et erit novem puncta, 47 minuta, 8 secunda. Sed nulla nulla] followed by one word crossed out by the scribe: secunda P ratio precipue potest comprehendi quantitatem corde gradus. Quod tamen prope verum sit potest investigari. Sit arcus AB unius gradus, AC 45 minutorum, AD 90 minutorum et erit arcus AD sexquialterus ad AB et AB sexquitertius ad AC. Quare per sextam huius corda AB est maior quam sexquialtera et minor quam sexquitertia AC; et cum corda AD sit 1 punctum, 32 minuta, 15 secunda et AC 0 punctum, 47 minuta, 8 secunda erit. Corda AB que est unius gradus maior est quam 1 punctum, 2 minuta, 50 secunda et minor quam 1 punctum, 2 minuta, 50 secunda, 40 tertia. Quare non est inconveniens ut corda corda] followed by one word crossed out by the scribe: unius P AB unius gradus ponatur 1 punctum, 2 minuta, 50 secunda, quia error minor erit quam in duabus tertiis unius secundi. Et erit corda 30 minutorum,