PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 100v

Facsimile

flumina denotantur denotantur] add. et del. fieri M, hec fieri navium salutem salutem] add. et del. et honeris M; add. et honor B; add. et honeris V1 et hominum multiplex lucrum significatur significatur] add. et del. et M, rivorum exundatio exundatio] corr. ex. exundatione M innocua, sed potius utilis. Si autem in animalibus et arboribus fuerit, manifesta in hiis multiplicatio comprobatur.

Mercurius rursum si solus dominatum obtineat, quecumque proprietatis ipsius atque nature conformia iudicantur, prospera an adversa universaliter portendit. Eiusque principalis virtus et propria est, dum singularem ipsius nature proprietatem attendis, propter Solis affinitatem cursus celeritas. Unde omnium rerum motus et alterationes pre ceteris quasi proprium vendicavit. Cuius beneficio conferente pura discretio et subtilis viget intellectus, astutia omnis et fraus, depredationes, furta, rapine et que latrocinio sunt adiuncta, animi dolus, deceptiones et impedimenta. Infortunatorum itaque permixtio navigium prohibet; morbos ex siccitate procreari, febres effimeras, langorem, tussim, raucitatem, in templa et loca orationi dedita dampna et detrimentum pro stellarum affinitate que corruptionem inferunt significat. Si vero in aere, propter ipsius quam plurimas et que frequenter accidunt retrogradationes ventorum ⟨excursus⟩ excursus] BVV1; i. m. M (other hand) repentini eorumque velox et alterna mutatio, tonitrua, corrustationes, imbres, terre hyatus, terre motus, domesticorum animalium stupor et corruptio designatur. Cum etiam in fluminibus, in ipsius ortu aquarum augmentum, in occasu vero detrimentum confortat.

Hec itaque est significatio quam singularum natura stellarum administrat, cum sole sibi dominatum specialiter usurpant. Nam si alie participes earum admisceantur nature, iuxta proprietatis adiunctionem et secundum earumdem mansiones a Sole a Sole] sup. l. M pro sua etiam et diversa signorum natura multiplex et manifesta est plerumque significationis occasio. Quia ergo tot et tam diversa ex multiplici naturarum admixtione et multimodo concursu significatio generatur, fit in infinitum inestimabilis inestimabilis] corr. ex estimabilis M progressio, ut pro tam variis que incongruunt incomodis citra veritatis terminum pedem sistere cogamur.

Cum hec igitur et hiis similia ut supradiximus accidant, tractatus prolixitati verborumque multitudini supersedendum esse fatemur communiterque de omnibus que possibilitati et scientie non repugnant disserentes, quoniam stellarum que hec et hiis similia presignant presignant] add. et del. vel M (perhaps other hand) similitudinem vel potius convenientiam cum regionibus et terris, in quibus que futura sunt sunt] add. et del. plurima virtutis amminicula aut qui plurima terrarum proportio, sup. l. vacat M (homeoteleuton) evenire significant, observare convenit. Illum videlicet ducem statuamus cuius sunt plurima