PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 91r

Facsimile

mo etiam fine distribuit tota subsistere videtur. Profectus item corporis prestantior esse creditur, cum eorum quedam que futura nobis iminent previdentes summa industria eorum preoccupare eventum et quibusdam aminiculis subvenire satagimus. Si igitur hanc astrorum scientiam, quia ad manum pecuniam dare, divitias coacervare coacervare] BV1; coacerave M; coasservare V, dignitatem conferre non novit, infamare velimus, profecto et philosophiam que potius congesta dispergit in id vitium inducemus, cum nichil prestantius, nichil iocundius, nichil denique apud quemlibet potentum potentum] potentem VV1 ipsa philosophie disciplina utilius utilius] ultilius M fore totus proclamet mundus. Nos igitur dum oportunitatem servamus ab indignis in utramque criminationibus pedem referentes has sequamur, has apprehendamus, in hiis prout uniuscuiusque ingenii facultas posse ministrat studeamus.

Hiis autem que superius promissa fuerant succinti prelibatis eorum verba denuo examinanda occurrunt occurrunt] corr. ex occurrrunt M qui huius artis minuere dignitatem insultant, cum eius studium pro rerum defectu et earum corruptione infrustuosum contendant, etiam que oculis subiacent abnegantes, quorum dicta potius respuenda ⟨quam attendenda⟩ quam attendenda] VV1 sunt. Non enim istam futurorum disciplinam eius utilitatis inscii philosophie convenienter supponunt. Eorum namque que necessario videntur accidere notitiam antequam fiant superfluam et inutilem omnino affirmant. Quod penitus absurdum, liquido constabit. Sicut enim ex inspirato inspirato] add. et del. g M gaudio sive potius dolore quorumdam mentes sepius perturbantur, ita subitus eorum que timenda fuerant fuerant] fuererant M eventus quamdam menti nostre pertubationem incutit, unde et cor trepidat, sensus fugit, memoria labitur et que aderat prosperitas in contrarium declinat. Cum autem que futura sunt presciuntur, animus quiescit, sensus excitat excitat] excitatur V, quibus nutrimentis sive etiam amminiculis que futura perhorrescit convenienter et absque detrimento subeantur deliberat. Sic denique longe post ventura quasi presentia considerando retractat. Nam nam]nec VV1 clam a nostre discretionis memoria reputari debet quos celestia corpora pretendunt pretendunt] portendunt VV1 effectus, velud ea que divine legis series inevitabiliter commendat, nullatenus necessitati subiacet subiacet] subiacere V1; subiacent V. Even with the corrections, the meaning of this sentence is ambiguous. Cf. Ptolemy, Quadripartitum, tr. Aegidius de Tebaldis (A.2.5), MS Paris, BnF, lat. 16653, f. 13v: Sed propter hoc non convenit ut cogitemus quod omnia que accidunt hominibus per corpora celestia sint necessaria ut divina, que homo removere non potest; Ptolemy, Tetrabiblos, ed. and tr. F. E. Robbins, Cambridge (Mass.)-London, 1940, pp. 22-23
[114] que] qui VV1
. Notandum potius quicquid superiorum effectu cooperante causarum in omnes communiter accidit gentes ex inevitabili Dei dispositione provenire, nec ab alio quam ab eo qui subsistendi prebuit causam possibile est dissolvi. Constat enim id sese habere, prout rationabilis divine potentie effectus in celestium motuum rata et invariabili idemptitate perpetuo subsistit. Que autem in terra sit sit] fit VV1 alteratio ex illa predicta rationabili Dei potentia naturali, tamen eiusque patentibus causis procedens semper a superioribus rationabile sumit exordium, consequenter vero ea generaliter, non ex alicuius rei proprietate concurrunt accidentia partibus illorum alternatim succedentibus. Id autem quod diximus naturale et proprium in omnes universaliter accidit gentes, ut sint in exemplo que in hoc nostro circulo preter solitum fiunt alterationes quibus impossibile est resistere, sicut sunt fulgura, exustiones et aliquod subitum genus mortis et hiis similia. Terrarum autem subversiones inter ista possunt deputari. Multi enim generaliter hoc interierunt periculo. Hec namque maiora, hec maxima minoribus aliis pro sui status parvitate vim quamdam inferunt, quare iste proprie et singulares nature illos universales quos diximus eventus ad sui status qualitatem nequaquam reducere poterunt. Ex hoc igitur manifestius apparet has omnes dispositiones generales ex illa prima et digniori natura, quam nullus impellendo, cui nullus resistendo contraire valet, procul dubio descendere, ea demum, quia inter omnia que sibi refragari velle videntur maxima irrefragabiliter suos in publicum demittit effectus. Sed eorum que ab ista sunt aliena genere pars quedam, dum que sibi inimicantur offendit, permutationi non impugnat impugnat] repugnat BVV1, in alterationem enim et diversitatem transire festinat. Pars autem altera nullo contrarietatis reperto genere in proprie proprie] propria VV1 sue creationis natura perseverat, nullam ex aliquibus de causis necessitatem contrahens. Id idem etiam in omnibus quorum initia naturalia sunt accidere videmus. Omnium namque accidentium accidentium] corr. ex accidentiaum M pars altera, omnium etiam naturaliter naturaliter] naturarum V1 quarum vis quedam lapides ipsos, necnon et arbores, animantia etiam vegetat, preterea morbos et apostemata quadam quasi debita operatione permovet, contrariorum natura cogente, quandoque permutantur nisi aliquod prudens discretio debitis contrariis obviante festinet. Alia vero quedam amicabili convenientia reperta nullo oppositionis interventu varia⟨n⟩tur variantur] VV1.

Nunc ergo quid ex hiis et hiis similibus accidat, de eorum etiam natura et de eorum eorum] add. et del. presentia M prescientia diligenter tractemus. Sunt quedam futurorum quorum ⟨eventus⟩ eventus] VV1 pro sui status quantitate nunquam poterunt devitari. Sunt alia que diversitatis sive transmutationis, quandoque etiam variationis vicem, non enim ipsorum natura adeo efficax ⟨est⟩ est] BV; sup. l. M (other hand), suscipiunt; sicut ergo medicus egrotantis causas et signa, quis etiam morbus periculum minetur, quis salutem portendat et cuius medicamenti medicamenti] BV1; corr. ex medicanti M (perhaps other hand) beneficio consulere valeat deliberare consuevit. Nos itidem in huius negotii rebus, que mutari aut quibus obviari tam in nativitatibus quam alibi possibile sit, exponamus. Nam que in hora nativitatis ex hoc circulo accidunt permutationes pro elementorum inconstanti natura maxime variantur, tam diu enim motus illorum variari non desistit, quousque ei quod fuerat quid superveniat aut potius detrahatur. In hiis utique causis futurorum prescientiam et quicquid ex ea procedit consistere palam est. Hoc, inquam, modo qui aliis prevalet in arte medicus vulnus demum cicatrice durescere aut pruritu corrumpi, nisi medicamento deliniatur, prenuntiat. Nec aliter in ferro et in magnete lapide deprehendere quis poterit. Huius enim lapidis natura ferrum ad se trahere dicitur. Sicut tamen et a vulnere cicatricem aut aliud vitium, si competens fomenti cura diligentius adhibeatur, possibilis possibilis] possibile V est averti, sic et huius lapidis in ferrum natura suo poterit