PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 108v

Facsimile

nam et iustam et ⟨pulcram⟩ pulcram] V speciem commendant. Infortunate contra, nam fame detrahunt, cum ignobilis et ancille iugo subiciant. Quod si Saturnus ibidem fuerit, totius familiaris rei negligentem. Iupiter namque patientiam et sermonis modestiam laudat. Mars autem incestum, marito rebellem et iurgia minatur. Venus quoque in Lune conventu speciosam, benignam, verecundam, humilem et omnibus venerabilem prestat. Mercurius doctrine, quietis et iustitie dotes promittit. Venus iterum cum Iove aut Saturno aut Mercurio frugi, lanificii et totius muliebris artificii prudentiam confert, coniugis et filiorum inducit affectum. Marti namque coniuncta incesta, inconstans, inhertie et risus appetens, tandem veri et honestatis improvida et negligens comprobatur. Hec itaque sunt que de virorum virorum] add. et del. const M coniugio studiosa indagatione assequi potuimus potuimus] add. et del. et eius M.

⟨De coniugio mulierum⟩ De coniugio mulierum] V. In M, a new paragraph begins here

In mulieris mulieris] nulieris M rursum rursum] add. et del. et eius M nativitate solaris, sicut in virorum natali Lune, locus pro consimili negotio notandus occurrit. Sol itaque in circuli quartis orientalibus infra annos eam desponsari vel senio confectam iunioris inducit thalamis. In reliquis vero quartis et occidentalibus coniugium differt vel in adolescentia senibus copulatur. Quod si in unius ⟨figure⟩ figure] V signo, unum, in signo autem bicorpore bicorpore] corr. ex corpore M aut biformis nature quam plures ascribit maritos. Saturnus etiam Solem respiciens opificem, iustum, pecunie adquisitorem maritum indicat. Respectus namque Iovis iustum, verecundum, liberalem et magnanimum ostendit. Martis etiam respectus odiosum, levem, perversum maritum. A Veneris item respectu probitas et forma procedit, a mercuriali vero vite necessariis providus et laboris potens probitas... potens] i. m. M commendatur. Veneris denuo respectus in Saturnum iustum, gravem, severum, insipientem, parcum, sed continentiam laudat. A Iovis enim respectu bonitas, liberalitas monstratur. Nam dum Mars eundem Eundem should be probably corrected into eandem (i.e. Venerem). Cf. Ptolemy, Tetrabiblos, ed. and tr. F. E. Robbins, Cambridge (Mass.)-London, 1940, pp. 396-397. respicit, promptum, parcum, incestum, inverecundum et demissum indicat animum. Itidem Mercurius humilem et filialem amorem beatum filialem amorem betum] filia[bi]li amore beatum V predicat.

Ad hec item omnia Sol et Luna in utriusque sexus natali, dum orientis alterius trigono trigono] corr. ex trigonis M vel exagono consistat aspectu et sub utriusque nativitate in eodem signo conveniant, diuturnum signant coniugium. Nam quotiens Luna in nativitate viri locum Solis, in mulieris nativitate ⟨Sol Lunam⟩ Sol Lunam] V respiciat, indissolubili federe thalamos consecrat. Amplius Sole et Luna in oppositione aut tetragono ascendentis alterius eorum eorum] add. et del. videlicet M aut aut] sup. l. M eorumdem locis in utraque nativitate ab aspectu adversa, festinum parant discidium. Predicta enim loca in utriusque natali ab aliquo fortunatorum beata, uxorem marito dilectam, amabilem, in ipsius dilectione fortuitam, ipsius curam agere Either in ipsius dilectione fortuitam, ipsius curam agere or in ipsius dilectione fortuitam ipsius curam agere et utrique utrique] corr. ex utrumque orutriumque M salubre vel oportunum facit coniugium. Infortuniorum item respectus malam, inutilem, verbosam, marito odiosam despicabilemque producit. Si iterum luminum loca que prediximus in utraque nativitate convenire diversa fortunatorum respectu consistant,