PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 96r

Facsimile

Mercurius tandem 76 assumit.

⟨I.25⟩ ⟨De partitione uniuscuiusque signi in XII partes⟩

⟨P⟩hilosophorum Philosophorum] i. m. M quidam circulum in partes partes] add. et del. in M quas minutias minutias] minitias M vocant diviserunt. Hanc ergo sectionem que multo subtilior est precedenti in locos fieri et minutias asserebant. Locum itaque mediam signi sextam sextam] add. et del. u M, duos videlicet gradus et ipsius alteram partem, nuncupant. Nam et minutias per gradum et gradus per puncta disponunt. Illud autem, prout ordo dominorum demum demum] corr. ex. demi M; domuum V1 exigit, partientes, eius signi domino partem primam, secundam secundi domino promiserunt et ad hunc modum in ceteris.

Quidam vero alii per denarium distribuunt. Illi vero qui circulum per singulos gradus singulis stellis tribuentes partiuntur in terminorum distributione Babilonios ordine transverso videntur imitari imitari] add. et del. libuerit M. Sed quia partitio hec incongrua nec rationi consentit, hanc recusamus inserere.

In duodenis igitur et terminis, quotiens aliquid per huiusmodi locos aut minutias in sequentibus partiri libuerit, a primordio alterius tropicorum vel equinoctialium signorum more predecessorum ordinemur. Horum enim virtus signorum et nature efficacia, dum Sol eorum principia ingreditur, ut supradictum est, satis manifeste patescit et quoniam nulla ut huius partitionis principium a digniori loco sumamus causa nos amovet, in hoc persistere studeamus. Si autem aliunde ordiremur que que] quam V nature evidens effectus opinari cohortatur, causa⟨s⟩ causas] VV1 etiam et rationem relinquentes in contraria more stolidorum corruere videremur. Quod quoniam antiqui conicere videntur qui circulum secundum eius naturam et virtutem dividere curaverunt et nobis idem observare observare] oberservare M videtur non incongruum. Stellarum itaque proprietas in domibus et natura sicut supradiximus consistit.

⟨I.26⟩ ⟨De almuwega stellarum stellarum] stestellarum M et earumdem luce⟩

⟨Q⟩uotiens Quotiens] i. m. M stella a radiis vel adustione fuerit libera et cum alicuius figure cum Sole et Luna consortio potietur, ut videlicet sit eius a luminibus longitudo quanta inter proprias et Solis et Lune domos, hec eius almuwega dicitur. Verbi gratia, quotiens Venus in exagono a luminibus extiterit, hec eius dignitas eorumdem respectu nuncupatur. Si tamen ipsius apud Solem fuerit almuwega, ab eodem occidentalis et circa versperum locabitur. Quod si a Luna istud contrahere videatur, orientalis prout ipsius et Lune domus se habent consistat. Solet etiam luminis earum descriptio persepe notari. Sequitur quoque earumdem earumdem] corr. ex earum M alhimara, cum videlicet in sue similitudinis vel proprietatis loco consistunt. Verumtamen si gemine dignitatis munus aut plurima viris insignia harum quelibet sorciatur, ut videlicet ex se ipsa persistens ibidem multiplici proprietatis dignitate suffulta precellat, hoc eius gaudium et illuminatio vocabitur. Stellarum etiam virtus et efficacia eo quod in signis aliqua sibi habitudine coniunctis et que sue adminiculantur potestati consistere consistere] consistunt V1 dicitur augmentari. Dicuntur etiam, sed sed] add. et del. a M non adeo in sue partitionis signis, qualicumque transimilitudine transimilitudine] consimilitudine B; tamen similitudine VV1 gaudere. Cum autem in signis sibi disparibus aut in domus domus] domo VV1 sue partitionis aut configurationis ignara nature discurrant et a sue dicionis loco et convenientia fuerint penitus aliene, sicut est in domo inimicorum, minuitur earum virtus et mutatur natura pro diversa sui videlicet et signorum complexione. Huiusmodi igitur consideratio ex bifaria signorum, inqua⟨m⟩ inquam] V, et planetarum natura et proprietate colligenda erit.

⟨I.27⟩ ⟨De applicatione stellarum et recessu in conventu et extra⟩

⟨A⟩pplicatio Applicatio] i. m. M itaque in conventu et huiusmodi dicitur quotiens stella posterior et pauciorum graduum ad se precedentem et plurimorum graduum accedit accedit] corr. ex accedat M. Recedit autem stella a posteriore cum non est inter ea⟨s⟩ eas] V1 longitudo pro quantitate videlicet stellarum corporum et proinde proinde] pro modo VV1 aliarum ad alias, prout etiam antiqui concinati concinati] concinati or ratiocinati V; rationati V1 sunt astrologi.

In applicatione itaque et recessu que in conventu accidunt gradus earum latitudinis estimatos numerare oportet. Cursus namque earum quotiens in eadem linea et in eadem parte fuerit, necesse est ut earum virtus ad invicem recipiatur. Applicatio autem et recessus si extra conventum fuerit, numerus latitudinis illius aliter facere hortatur. Radii namque planetarum versus terre centrum et usque ad medium semper descendunt et prima prima] postea V; post V1 in circuli partes refunduntur.

Unde manifestum est omnia que presentis voluminis series premisit, cum de ordinatione ⟨et⟩ et] VV1;sup. l. M (perhaps other hand) compositione compositione] corr. ex compositio M (perhaps other hand) mentio fieret, de stellarum videlicet et signorum per que discurrunt proprietate et effectu, de locis preterea earumdem a Sole et ab orizonte ex utrorumque natura potissimum debere perscrutari. Ut ergo que dicta sunt ad cetera viam facilius prestent, singula capitula cum lectione subscripta necesse est perscrutari. De virtute itaque stellarum, cum fuerint videlicet orientales et ⟨addentes in cursu, fortior est earum operationis effectus. Cum autem occidentales et⟩ addentes… et] VV1 in cursu minute minute] corr. ex imminute M, debilissima fit earum effectus operatio. In locis etiam earum a terra in ortu et occasu fortiores apparent, si in medii medii] add. et del. s M celi signo aut in secundo ab eo exstiterunt. Si autem inter oriens et medium celum aut inter occidens et terre cardinem fuerint, vis earum augmentari incipit. Si vero inter cardinem terre et oriens aut inter occidens et medium celum locum obtineant, virtus earum decrescens debilitari incipit. Hec autem que de natura stellarum et proprietate dicta sunt ad ea que divine dispositionis fatalis series futura promittit quasi cuiusdam fundamenti locum sortiuntur sortiuntur] corr. ex sociuntur M (perhaps other hand).

⟨II⟩

⟨II.1⟩ De partibus huius[modi] huiusmodi] huius VV1 artis

⟨II.2⟩ De proprietate climatum et gentium

⟨II.3⟩ Que regiones et gentes quibus stellis ⟨aut domibus aut ternariis⟩ aut domibus aut ternariis] V1 (cf. f. 45v and f. 47v); i. m. M (f. 97r). conveniant et quid proprietatis ex hiis contrahant

⟨II.4⟩ Que regiones quibus signis subdantur

⟨II.5⟩ Quid proprietatis sive nature in regionibus et gentibus stelle fixe optineant ad similitudinem Solis et Lune et erraticarum V stellarum

⟨II.6⟩ Quid communiter in gentes et in urbes soleat accidere

⟨II.7⟩ Quibus terre partibus aut quo etiam tempore fiant

⟨II.8⟩ Quo tempore hec accidant mala

⟨II.9⟩ Qua gente hec innovetur corruptio

⟨II.10⟩ De virtute et natura et cuiusmodi sit eventus horum et quid eclipsis portendat

⟨II.11⟩ De colore eclipsis eclipsis] eclipis M et cometarum et earum nomi⟨ni⟩bus nominibus] VV1

⟨II.12⟩ De ingressu anni inveniendo

⟨II.13⟩ De natura signorum secundum eorum partes et aeris mutatione iuxta ipsorum alterationem

⟨II.14⟩ De singulis anni temporibus, mensibus et diebus quid accidat

⟨II.15⟩ De signis que in Sole et Luna et stellis et etiam in celo videntur