PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 94v

Facsimile

quarte, trina videlicet signorum que ternarios nominamus, cum natura stellarum mobilium, in effectu scilicet scilicet] sup. l. M, similantur.

Duo igitur septentrionalia signa que in circulo altiorem locum optinent, Leo scilicet et Cancer, que vertici nostro propinquius accedunt, calor namque multiplicatur, dum Sol ea perambulat, duorum luminum domos, Solis Solis] corr. ex solum M videlicet et Lune, statuerunt, Leonem Soli, cum sit masculus, Cancrum Lune, quia est femina, dividentes.

Circulum iterum in duas diviserunt partes. A Leone ad Capricornum, circuli videlicet medietatem, Soli, sed quod est inter Aquarium et Cancrum Lune destinaverunt, hac scilicet lege, ut quin[ta]que quintaque] quinque BVV1 mobilium stellarum singule in alterutra medietate, in hac que Soli concessit, signum, in illa autem quam Luna recepit, signum, prout ordo locorum in circulo eorumque natura postulabat, sortire⟨n⟩tur sortirentur] V.

Cum ergo Saturnum frigidum constet esse, calori autem frigus opponatur, preterea quia eius circulus mobilibus circulis superior, duo signa Soli et Lune Lune] add. et del. l M opposita, Capricornum videlicet et Aquarium, frigida enim sunt et sicca, quorum etiam virtus et operatio a Sole et Luna diverse Saturno dicarunt.

Iupiter autem, quia est moderate virtutis eiusque circulus Saturno suppositus, duo signa que Saturni domibus succedunt, Sagitarium scilicet et Pisces, cum Iovis ipsius nature equabilitas ventos procreet, res etiam vegetari vel potius animare compellat, in trigono a Sole et Luna suscepit. Trigonus namque conveniens in moderantia et utilis in respectu.

Duo equidem signa que Iovis domos primo loco secuntur, Scorpius scilicet et Aries, Marti, quoniam eius natura comburens et sicca eiusque eiusque] eiusquod M circulus ioviali subiectus, prebent hospitia. Que etiam de tetragono Solis et Lune domos respiciunt, hic autem respectus absque moderationis convenientia fit infortunatus. Martis etiam natura corrumpens Iovis prosperitati contraria.

Venus quoque, cum sit equabilis et moderate compositionis, circulus etiam illius Marti et Soli suppositus, Taurum et Libram Martis vicina hospitiis a Solis et Lune domibus respectu exagoni, [scilicet] scilicet] om. BV1 satis scilicet competenti distantia, vendicavit. Eius etiam natura nascentibus incrementum, animantibus vitam prestans, quoniam eius a Sole in utramque partem longitudo nunquam duobus signis maior efficitur.

Reliqua autem duo, Gemini scilicet et Virgo, Mercurio, cuius circulus lunari vicinus eiusque similiter a Sole longitudo nunquam uno signo maior distiterit distiterit] corr. ex dist M, sunt relicta. Unde tam Solis quam Lune hospitiis eius utramque domum loco proximam distinxerunt.

⟨I.21⟩ ⟨De ternariis et earum earum] eorum VV1 dominis⟩

⟨Q⟩uemadmodum Quemadmodum] i. m. M recte linee infra circulum disposite quamdam speciei oportunitatem servare videntur, sic et horum ternariorum modus exordinationis et compositionis quanmdam convenientiam subministrat. Est etiam in causa eorum zodiacus circulus, in 3 circulos partitus. Unus quidem eorum est quem indicat equinoctium, alii autem