PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 102v

Facsimile

et summe dignitatis dignitatis] divinitatis VV1 ordinationem procedens iudicare licet. Preterea in supradictis libris totius dux et minister et moderator questionis ex septem stellis iubetur eligi, necnon ex multimoda eclipseos causa, ex stellarum etiam respectu, quarum motus ad homine discerni possibile est. Ex quibus omnibus unius eque ut omnium negotii inquisitio declaratur. Hic namque ipsius nascentis complexione diligenter et ad ung⟨u⟩em ad unguem] VV1 notata, quid augmenti sive diminutionis ex stellarum loco earumque virtutis respectu ipsi futurum imineat absque totius erroris menda deprehendi poterit.

⟨III.2⟩ ⟨De hora conceptionis et partus⟩

⟨A⟩lmavvelid Almavvelid] i. m. M; Almanilelum B; Alma velit V rursum, genecie scilicet natura, nascentisque virtus atque complexio ab hora conceptionis precipue notatur. Hora autem quoddam calculationis calculationis] add. et del. officium M artificium quo casus spermatis vestigari docetur aut saltem provida alicuius et diligens cura insinuat. Stellarum itaque virtus et efficacie proprietas, sed etiam earumdem respectus cognitio omnia, inquam, hec scitu scitu] BVV1; corr. in scientie M necessaria concurrunt. Hora enim que que] qua V sperma matrici comendat nascentis naturam et compositionem et et] B; sup. l. M (perhaps other hand) que complexio est ex ex] sup. l. M (perhaps other hand) quatuor constans humoribus indicabit. Horam itaque conceptionis si quis ignoret, per horam nativitatis satis vera indagatione poterit discerni. Conceptionis rursum hora cognita complexionem corporis et figuram, preterea infantis statum et moram ipsius in utero, ipsius etiam prorsus naturam, sicut que corporis sunt, nativitas manifeste declarat. Complexionis enim natura stellarum locos, ipsiusque nascentis ortus earum virtutem imitatur. In qua re effectus nature complexionis, dico, nichil operis aut efficacie obtinere credimus, sed potius summe divinitatis inestimabili sapientia eiusque providentie ineffabili iudicio, prout tamen astra in ipsius conceptionis primordio divine legis fatali serie locata significant. Deinceps hec et hiis similia indubitanter subsistunt. Totius namque vite status et negotiorum dispo⟨si⟩tio dispositio] BVV1 ex stellarum virtute atque respectu et ex earum radiis que in sagittarum modum versus terre faciem diriguntur potissimum dependet.

⟨III.3⟩ ⟨De orientis gradu perfectissime investigando⟩

⟨O⟩rientis Orientis] i. m. M itaque gradus cognitio multiplex et difficilis, astrologorum enim quidam existimatione magistra, usu astralabii hunc notare consueverunt. Nonulli etiam aque beneficio, sed propter guttarum distillantium inequalem egressum egressum] iter, then del. M vel potius earumdem quantitatis differentiam aberrantes. Alii quidem virga, sed propter sciotheros tortuosi declinationem eque decepti. Solis enim remotio et eorumdem astrologorum inequalis declinatio et ipsi⟨us⟩ ipsius] VV1 instrumenti inequalis appositio impedimentum prestant. Quomodo ergo ascendentis gradum absque totius erroris incomodo iudicare possimus oportunum videtur subscribere.

Cuiuslibet igitur natale oriens, prout hor⟨ar⟩um horarum] VV1 ipsius climatis in quo quis nascitur ratio postulat, attendentes, alestima alestima] alestina V etiam, videlicet conventum Solis et Lune aut oppositionem que ipsius ortum precedit diligenter observata, orientis etiam gradum et ipsius gradus punctum elicere poterit quis hoc modo modo] i. m. M. Si enim de qua agitur nativitas nativitas] add. et del. asi M