PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 101v

Facsimile

portat.

Libra Libra] vac., i. m. M communiter mutabilis et inconstans, in primo et in medio temperiem, in ultimo aquas, a sinistris ventos, a dextris humorem habet et frugibus prestat ⟨humorem⟩ humorem] B; i. m. M (perhaps other hand); alibi prestat mortem i. m. M (other hand).

Scorpius Scorpius] vac., i. m. M principaliter igneum igneum] igneus V, tonitrua, corruscationes, calorem, in primo humorem, ventos et nives, in medio temperiem, in fine turbines et terre motus, a sinistris calorem et ventos, a dextris humorem assumpsit.

Sagittarius Sagittarius] vac., i. m. M communiter ventosus, in cuius prima parte humor et nives, in medio temperies, in fine calor et etiam ignes habentur. A sinistris ventus et siccitas, a dextris humor hymor] add. et del. sin M, sed inconstans prevalet.

Capricornus Capricornus] vac., i. m. M generaliter calescit et humectat, in prima parte siccitas et calor noxius, in medio temperatus, in fine quidem imbribus redundat. A dextris et a sinistris humorem habet, sed modicum.

Aquarius Aquarius] vac., i. m. M universaliter aquis plenus et frigore. Pars prima humorem, media temperiem, ultima ventos emittit. In sinistris nimium adustio, a dextris equalitatis modus et constantia perdurat.

Pisces Pisces] vac., i. m. M principaliter frigidos ventos habe⟨n⟩t habent] V. In prima parte temperiem, in medio humorem, in in] add. et del. c M fine calorem, a sinistris ventos, a dextris aquas emanat.

⟨II.14⟩ ⟨De singulis anni temporibus, mensibus et diebus quid accidat⟩

⟨H⟩iis Hiis] i. m. M de partibus signorum suo ordine digestis, quid singulis anni temporibus et mensibus et diebus sit futurum tribus ex locis considerandum occurit. In primis ergo alestina alestina] alestima V1 et izeibel izeibel] izerba B; izibel V; ictibel, corr. ex ictimel V1, conventu⟨m⟩ conventum] V1 scilicet Solis et Lune et oppositionem, antequam singula anni tempora, equinoctialium scilicet et tropicorum principia ingrediatur signorum, velud supra docuimus, intueri oportet. Gradum etiam conventus aut oppositionis que Solis ingressum in predicta signa signa] add. et del. ac M precedit, ut quod eorum vicinius accidisse, latere non possit. Clima etiam quod libuerit et civitatem eam eam] eque VV1 perscrutari necesse est. Amplius ascendens eiusque cardines eadem hora, sicut in nativitatibus fieri precipitur, convenienter locandi sunt sunt] sup l. M. Quibus itaque dispositis conventus aut oppositionis gradum et eius stellam ministram, cardinem quoque sequentem ipsius minister minister] ministrum V1 , quotiens quidem singulis temporibus accidat sollicite perscrutamus, quemadmodum et in eclipsi diligenter intueri debemus. Quecumque igitur stella in predictis locis plurimum aut fortiorem obtinuerit principatum, ipsius ducatus et significatio secundum ipsius proprietatem tribuetur. In eo autem loco quomodo se habeat et qualiter aliis ⟨se⟩ se] V1; sup. l. M (perhaps other hand) applicet stellis et ab eis respiciatur notabi[u]s notabius] notabis VV1. Si enim in ipsam a loco fortiore fiat respectus, ipsa virtutem et motus impendet. Sed si cum ea iungatur, alteratur natura eiusque virtus permiscetur et secundum admixtionis modum tota significatio futura est.

Secundario autem, si que singulis mensibus fiant quis prescire laborat, ex conventu et oppositione que singulis mensibus accidunt studiosius hoc modo inquisitor reperiret. Si enim quid de ducatu et significatione eorum que singulis temporibus sunt futura prediximus