PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 89r

Facsimile

⟨I⟩ Incipit Quadripartitus Ptholomei liber, cuius prima pars XXVII habet capitula Incipit ⟨…⟩ capitula] i. m. M (at the bottom; perhaps other hand)

⟨I.1⟩ De hiis communiter que ad totum librum pertinent

⟨I.2⟩ Quid potissimum per astronomiam valeat quis assequi

⟨I.3⟩ Quanta sit utilitas ex futurorum prenotione

⟨I.4⟩ De natura VII stellarum mobilium

⟨I.5⟩ De fortuna et infortunio stellarum

⟨I.6⟩ Que sint mascule, que muliebres

⟨I.7⟩ Que diurne, que nocturne

⟨I.8⟩ De virtute stellarum secundum locorum diversitates et earum mansiones a Sole

⟨I.9⟩ De natura stellarum que in zodiaco consistunt et de diversitate earum virtutis

⟨I.10⟩ De virtute stellarum quarum simititudines et figure a dextris Dextris should be corrected into sinistris. Cf. M, f. 93r, i. m. (perhaps other hand) zodiaci deprehenduntur

⟨I.11⟩ De virtute fixarum quarum similitudines et figure a sinistris sinistris] dextris V zodiaci notantur

⟨I.12⟩ De virtute temporum anni

⟨I.13⟩ De natura quatuor partium mundi

⟨I.14⟩ De signis mobilibus et fixis et de bicorporibus et de equinoctialibus et tropicis

⟨I.15⟩ Que signa sint masculina et que feminea

⟨I.16⟩ De diversis signorum aspectibus secundum lineas que in circulo disponuntur qui sunt oppositio, tetragonus, trigonus, exagonus

⟨I.17⟩ De signis altis, de humilibus, que iniungentia, que obtemperantia dicantur

⟨I.18⟩ De signorum diversitate et convenientia in alterno eorum respectu et si qua est inter hec alia similitudo

⟨I.19⟩ De signorum diversitate qua tam respectu quam alio modo differunt

⟨I.20⟩ De domibus VII stellarum mobilium et earum causis

⟨I.21⟩ De ternariis et earum earum] eorum VV1 dominis

⟨I.22⟩ De regnis VII stellarum

⟨I.23⟩ De terminis VII stellarum erraticarum secundum Egyptios

⟨I.24⟩ De terminis secundum Tholomeum

⟨I.25⟩ De partitione uniuscuiusque signi in XII partes

⟨I.26⟩ De almuwega almuwega] almuevega B; almuvea V stellarum stestellarum M et earumdem luce

⟨I.27⟩ De applicatione et recessu stellarum in conventu et extra

⟨I.1⟩ ⟨De hiis communiter que ad totum librum pertinent⟩

⟨I⟩uxta Iuxta] i. m. M providam philosophorum assertionem quos videlicet in prescientia futurorum astris signa prebentibus auctoritas prisca commendat, experientia demum approbat approbat] corr. ex approbabat M , duo prima et principalia fundamenta in quibus ars ista tota versatur esse confirmant. Sui quidem substantia maxima cum in cognitione venerint sui merito veneranda. Primum igitur est prior et dignior ⟨pars⟩ pars] V que Solis et Lune, erraticarum etiam quinque stellarum compositionem vel formam in prima earum creatione sibi attributam comprehendit notitia notitia] notitiam BV, diversitatem etiam status, similiter earumque mansiones in cursu modoque currendi, loca quoque earumdem quibus a se differant, quantumcumque singule a terra distare credantur. Alterum siquidem est propriam earum naturam diversosque sue operationis in rerum mundanarum mundanarum] humanarum V permutatione modos, suas videlicet alternando figuras, status etiam sui variationes ad plenum dinoscere.

Sed id quod propositum est expositione vera et firma et probabili redundat. De hoc enim in libro nostro maiore qui Almaiestin Almaiestin] Almagestim B; Almagesta V inscribitur