PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 107v

Facsimile

exauget.

Amplius Saturnus, ut iam supradictum est, han⟨c⟩ hanc] BV proprie obtinens dignitatem et idem in Iovis respectu ⟨beatus⟩ beatus] V hereditatibus quas eius prestat benignitas augmentum largitur, in cardine maxime medii celi consistens. Iupiter rursum in signo bicorpore et Luna in eiusdem conventu ipsi qui nascitur propinquorum hereditates et earum possessionem adducit.

Stelle etiam que huic testimonium ⟨prestare⟩ prestare] V videntur, si eiusdem nature conformes cum ipso partis duce fuerint, pecuniam proprio labore acquisitam et stabilem ostendunt. Si vero diverse fortunatis vel aliis in secundo ab eo existentibus, si po⟨ssessio⟩ne⟨m⟩ possessionem] V videlicet sequantur vel post discurrant, inconstantem et labilem possessionem indicant. Tempus quoque demum quo hec accidere debeant, ut videlicet hoc divine promissionis gaudia vel luctus indubitanter expectet, stellarum quarum proprietas hoc largitur in cardines respectus indicabit.

⟨IV.3⟩ ⟨De dignitatis termino et potentie obtentu⟩

⟨E⟩x Ex] V Solis et Lune situ et stellarum que hiisdem assistunt veneratione ab hiisdem suscepta, ex earum necne qualitatibus et locis singulorumque omnium mansionibus huius rei pendet iudicium. Sol itaque et Luna in signis signis] add. et del. las M masculis et in cardinibus aut altero eorum, maxime in eiusdem eiusdem] corr. ex eisdem M nature signo, si quandoque quandoque] quinque V erratice stelle venerationem exhibeant, venerari quidem Solem dicuntur, dum ab eodem orientales, a Luna autem occidentales constituerint; in nativitate, inquam, hiis ita sese habentibus ipsius dignitatis et excellentie id signum est precipue, stelle orientales in cardine ad regnum vel imperium perducunt. Amplius eedem orientales et a cardinibus dextre, sed et supra terram, Sole et Luna in cardinibus, hoc idem exaugerant. Ad hoc Sole signum masculinum occupante, dum alterum tamen a cardine non recedat, Luna autem in femineo, ducem vel id genus dignitatis, sanguinis etiam et necis aliene potentem constituunt. At qui nullo eorum in cardine, si que Solem et Lunam venerantur, quas aduzzurias aduzzurias] adurrurias B; adauzuturines or rather ad auzuturines V dicunt, cardines optineant sine proprio in eo eo] ea V respectu, ad potentiam et exercitium, ducatum exercitium, ducatum] exercituum ducatum BV et regum, etiam familiaritatem promovent. Si autem nec hec nec illa cardines occupaverint, hee etiam a Solis respectu et et] sup. l. M Lune frustrate, ignotum et insipientem, debilem etiam et invalidum omnibusque rebus inprosperitatis sorte teneri insinuare memento.

Augmentum quoque talium sive potius detrimentum qualiter et quando et unde accidat itidem nos observare convenit. Nam cum duces fortunati et in nature similitudine conveniant, valitudinis constantiam promittunt. Quod si contrarie fuerint proprietates, inconstantiam et valitudinis detrimentum largiuntur. Preterea quid singule aduzturie aduzturie] adioitie B; adhuzeurie V conferant, quarum videlicet venerationem Sol et Luna suscipiunt, considerare oportet. Saturni itaque itaque] add. et del. ab M