PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 94r

Facsimile

priores diei, nature scilicet virili, ascripserunt, sex alia nocti, nature videlicet muliebri, relinquerunt. Alterum post alterum, prout nox diei succedit, ordinantes masculum femineo sociarunt.

In zodiaco etiam pro predictarum genere causarum Arieti primatum concesserunt. Preterea, quia vir principalis vel efficiens causa digniorisque virtutis et constantior⟨is⟩ constantioris] V1 status quam illud in quo agitur, ob hanc igitur causam ab Ariete et Libra, quoniam hec virilia sunt, placuit exordiri. Sunt etiam hec eadem in linea que dies noctibus adequat, quando Sol eorum principia ingreditur. In hiis denique motus maioris revolutionis efficitur, eo quod circulus equinoctialis super ipsa[m] ipsam] ipsa V1 distenditur, a quo primus fortiorque motus qui firmamenti motus dicitur sumit originem.

Deinde, ut supradictum est, reliqua signa alterum alteri, sicut mulier viro sociatur, ordinarunt. Quosdam etiam fore commemorant qui computationis principium alteri tropicorum, lunari videlicet, legarunt. Lunaris namque cursus velocior eiusque diversitas ceterarum evidentior comprobatur. Nonnulli preterea hanc sexus discretionem secundum ascendentia describentes, ipsum masculum, secundum ab eo feminam et ⟨deinceps⟩ deinceps] VV1 distribuunt. Ipsum namque oriens semper masculum iudicatur. Non minus itaque celum in quatuor viriles et femineas partes distribuunt. Quartam igitur orientalem, ab ascendente videlicet ad medium celum superius, et eius oppositam, ab occidente scilicet ad medium celum inferius quod cardo terre dicitur, viris, reliquas mulieribus mulieribus] mulieeribus M ascripserunt ascripserunt] ascripseserunt M. Nominibus etiam creaturarum quarumdam earumque figuris signa itidem discreverunt, hec quadrupedia, illa inungentia, fecunda vel sterilia hec aliquo honoris nomine et hiis similibus nuncupantes. Ista enim in hoc ⟨loco⟩ loco] VV1 subscribere, cum superius de eorum virtute et moderatione et aliis eorum proprietatibus manifestum sit, superfluum iudicamus.

⟨I.16⟩ ⟨De diversis signorum aspectibus secundum lineas que in circulo disponuntur qui sunt oppositio, tetragonus, trigonus, exagonus⟩

⟨A⟩spectus Aspectus] i.m. M isti secundum rectarum linearum figuras que infra circulum disponuntur assignari debent. Sunt autem quatuor ut in proprie proprie] VV1;corr. ex propriis locis M hiis nominibus utamur: trigonus, tetragonus, exagonus et oppositio qui qui] que BV dyametros dicitur. Diametros itaque oppositionis in duas medietates signa partiens duos rectos angulos, sex etiam signa et CLXXX gradus complectitur. Trigonus autem recti anguli duas partes, quatuor signa, CXX gradus circuit. Sed tetragonus ⟨angulum⟩ angulum] VV1 rectum constituens tria signa, XC etiam gradus includit. Exagonus quippe angulum rectum eiusque tres partes tres partes] BVV1; del. tres partes tres signa M constituit, signa duo et LX gradus reddens.

Quare autem hoc linearum genus precellat aut pre aliis singulariter aligatur aligatur] eligatur VV1, non ignotum fore arbitrandum est. Respectus namque oppositionis in recte linee capite, que videlicet in duas equas partes circulum secat, denotatur. Cum igitur in circulo due maiores partes quam medietas et tertia nequeant reperiri, sunt et hee maiores recte linee que circulum secant, de quibus agimus. Si autem in sui maximas partes hee due linee dividantur, CLXXX quod est almuchabala almuchabala] almichabala B; almuchadala V; almutabala V1, medietas XC repperitur et hoc est quod atarbe atarbe] atharbe V vel tetragonum dicimus. Nec minus exagonus sive sexta pars quod ataaliz ataaliz] achaalim B; atraliz V; atacdic V1 nominant trigoni medietas efficitur. Preterea oppositionis respectum fortiorem ceterisque propriorem in rerum principiis esse voluerunt, quoniam alios respectus, videlicet tazliz tazliz] tarliz B; tardiz V ⟨trigonus⟩ trigonus] V1 et atarbe atarbe] atharbe V ⟨tetragonus⟩ tetragonus] V1 et atazdiz atazdiz] azardim B; atardiz V; atacdic V1, in se colligit. Centum namque LXXX CXX eiusque eiusque] add. numeri V medietatem complectitur. Centum etiam XX XC eiusque eiusque] add. et del. medietatem complectitur M tertia pars constituunt. Similiter XC LX eiusque alteram partem comprehendit. Sed trigonus et exagonus convenientie moderationis et voluntatum ordinationi commodius respondent. Respectus enim isti a similibus signis in consimilia, videlicet si a masculo principium duxerint, in masculum, si a femina, in feminam, terminantur. Tetragonus quidem et oppositio pro eorum compositionis differentia ab hac discrepant oportunitate.

⟨I.17⟩ ⟨De signis altis, de humilibus que iniungentia, que obtemperantia dicantur⟩

⟨E⟩quinoctialium Equinoctialium] i. m. M signorum collateralia, quorum videlicet ab altero equinoctialium punctorum in utramque partem equaliter longitudo distenditur, partes suas in ascendendo coequant. Sex autem signa que estivi solstitii punctum secuntur iniungentia, sex alia que solstitio hyemali succedunt obtemperantia pro eorum ascensu et istorum humiliatione nuncupantur. Cum enim Sol estiva ingreditur signa, dies fit longior, cum autem hyemalia, idem brevior reperitur.

⟨I.18⟩ ⟨De signorum diversitate et convenientia in alterno eorum respectu et si qua est inter hec alia similitudo⟩

⟨S⟩igna Signa] i. m. M solstitialibus collateralia collateralia] add. et del. proprio M, quorum videlicet a punctis solstitialibus in utramque partem equalis est longitudo, dies diebus, noctes noctibus coequabunt coequabunt] corr. ex coequabit M (perhaps other hand); coequant VV1. Equalis igitur virtutis similisque operationis sive potius efficacie nominantur; verbi gratia, Gemini, Cancer, Leo, Taurus et alia similiter. Conveniunt etiam signa que equalis sunt ascensionis, Pisces scilicet et Aries, Taurus et Aquarius. Est et alia eorum conven⟨ien⟩tia convenientia] VV1, cum sint due domus eiusdem planete.

⟨I.19⟩ ⟨De signorum diversitate qua tam respectu quam alio modo differunt⟩

⟨D⟩ifferre Differre] i. m. M dicuntur ad invicem signa, quotiens nullius eorum que prediximus participant. Nec etiam in respectus similitudine conveniunt, quos videlicet trigonum, tetragonum, exagonum vel oppositum prediximus. Secundum enim et sextum ab ascendente XXX gradibus et CL differunt. Qui numerus nulla cuiusquam respectus convenientia ad alium refertur. Secundum etiam nullas infra circulum lineas secat que rectarum linearum linearum] i. m. M figuram componant.

⟨I.20⟩ ⟨De domibus VII stellarum mobilium et earum causis⟩

⟨H⟩abent Habent] i. m. M itidem signa XII et stelle mobiles in natura et virtutis efficacia efficacia] eficacia M convenientiam. Non minus etiam et circuli