PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 103v

Facsimile

rant iudicio. Ad hec etiam in matris vita discernenda Iupiter Lunam aut Venerem respiciens aut si Venus in trigono aut exagono Lune consistat aut eidem loco convenienti coniuncta sit, matris multiplicant annos. Mars iterum Lunam respiciens aut post Venerem ascendens aut in eius atarbe atarbe] atharbe BV vel oppositione[m] oppositionem] oppositione VV1, vel Saturnus Lunam decrescentem aut in loco cadente predictis modis respiciat, matrem morbi diuturnitate[m] diuturnitatem] diuturnitate VV1 teneri. Addentes item aut in cardinibus vel post cardines matris brevem vitam portendunt. Mars namque Lunam orientalem respiciens oculorum vitia et propinquam denotat cecitatem. Rursum Luna post conventum morbum ex cirurgia, mortem ex lapsus ruina minatur. Martis preterea in Venerem respectu notato febres mortem incutiunt. Saturno etiam Lunam respiciente mortem dolor ingerit. Luna item occidentalis post conventum ex dolore matricis mortem ⟨significat⟩ significat] VV1. In hiis tandem omnibus summa indiget providentia, quatinus per diem Soli et Lune, per noctem Saturno et Veneri ducatum indubitanter tribuere memento.

⟨III.6⟩ ⟨De fratribus et fratrum negotiis⟩

⟨F⟩ratrum Fratrum] V iudicium per diem Venus et et] sup. l. M medium celum, noctu quoque medium celum et Luna manifestius exponunt, quoniam medii celi domum matri, sequentem filiis astrologorum prudentia, ut ex ea fratrum numerus atque negotia requirantur, destinavit. Fortunate igitur eum respicientes locum fratres multos promittunt. Sidera in eodem sita aut que ipsum respiciunt de eadem iudicant multitudine. Stelle rursum in signo bicorpore aut biformi numerum exaugent. Infortunia namque plura et fortunatis fortiora aut si eas respiciunt, paucos, precipue adusta atque debilia. Preterea infortunia in cardinibus paucos, pauciores autem Saturno oriens occupante; parentes enim in filii educatione negligentes efficit. Mars iterum in ascendente locatus mortis incomodo eosdem diminuit. Stelle vero que fratris munera largiuntur, si in hora nativitatis oportuna optineant loca, fratrum potentiam et iustitiam promittunt. Infortunia vero fortunatis, hiis videlicet que fratres conferunt, fortiora eorum impotentiam et morbos insinuant. Amplius infortunate stelle si fratrum ducatum sortiuntur, mascule masculos, femine feminas merito propagabunt. Eodem eodem] BVV1; corr. in eosdem M rursum orientales masculos, occidentales feminas largiuntur. Amplius eedem si fraterne domus domino conveniant, eos iustos et concordes designant. Partis autem fortune cum eisdem assensus assensus] corr. ex asscensus M concordiam et fidem denuntiat. Quod si ab hiis alienam domum obtineat, fraternum odium et alternam invidiam eorumque dolos et mutuas prefigurat fraudes.

⟨III.7⟩ ⟨De sexu, utrum scilicet sit masculus an femina⟩

⟨S⟩exus Sexus] V nascentis discretio quodam seorsum modo discernitur. Solem tamen et Lunam et ascendens suarumque domorum dominos, stel